|
Deinde considerandum est de coassumptis a filio Dei in humana natura.
Et primo, de his quae pertinent ad perfectionem; secundo, de his
quae pertinent ad defectum. Circa primum consideranda sunt tria,
primo, de gratia Christi; secundo, de scientia eius; tertio, de
potentia ipsius. De gratia autem Christi considerandum est
dupliciter, primo quidem, de gratia eius secundum quod est singularis
homo; secundo, de gratia eius secundum quod est caput Ecclesiae.
Nam de gratia unionis iam dictum est. Circa primum quaeruntur
tredecim. Primo, utrum in anima Christi sit aliqua gratia
habitualis. Secundo, utrum in Christo fuerint virtutes. Tertio,
utrum in eo fuerit fides. Quarto, utrum fuerit in eo spes. Quinto,
utrum in Christo fuerint dona. Sexto, utrum in Christo fuerit
timoris donum. Septimo, utrum in Christo fuerint gratiae gratis
datae. Octavo, utrum in Christo fuerit prophetia. Nono, utrum in
eo fuerit plenitudo gratiae. Decimo, utrum talis plenitudo sit
propria Christi. Undecimo, utrum Christi gratia sit infinita.
Duodecimo, utrum potuerit augeri. Tertiodecimo, qualiter haec
gratia se habeat ad unionem.
|
|