|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non fuerit in Christo
gratiae plenitudo. A gratia enim derivantur virtutes, ut in secunda
parte dictum est. Sed in Christo non fuerunt omnes virtutes, non
enim fuit in eo fides neque spes, ut ostensum est. Ergo in Christo
non fuit gratiae plenitudo.
2. Praeterea, sicut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt,
gratia dividitur in operantem et cooperantem. Operans autem gratia
dicitur per quam iustificatur impius. Quod quidem non habuit locum in
Christo, qui nunquam subiacuit alicui peccato. Ergo in Christo non
fuit plenitudo gratiae.
3. Praeterea, Iac. I dicitur, omne datum optimum, et omne donum
perfectum, de sursum est, descendens a patre luminum. Sed quod
descendit, habetur particulariter, et non plene. Ergo nulla
creatura, nec etiam anima Christi, potest habere plenitudinem donorum
gratiae.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, vidimus eum plenum gratiae et
veritatis.
Respondeo dicendum quod plene dicitur haberi quod totaliter et perfecte
habetur. Totalitas autem et perfectio potest attendi dupliciter. Uno
modo, quantum ad quantitatem eius intensivam, puta si dicam aliquem
plene habere albedinem, si habeat eam quantumcumque nata est haberi.
Alio modo, secundum virtutem, puta si aliquis dicatur plene habere
vitam, quia habet eam secundum omnes effectus vel opera vitae. Et sic
plene habet vitam homo, non autem brutum animal, vel planta. Utroque
autem modo Christus habuit gratiae plenitudinem. Primo quidem, quia
habuit eam in summo, secundum perfectissimum modum qui potest haberi.
Et hoc quidem apparet primo, ex propinquitate animae Christi ad
causam gratiae. Dictum est enim quod, quanto aliquod receptivum
propinquius est causae influenti, abundantius recipit. Et ideo anima
Christi, quae propinquius coniungitur Deo inter omnes creaturas
rationales, recipit maximam influentiam gratiae eius. Secundo, ex
comparatione eius ad effectum. Sic enim recipiebat anima Christi
gratiam ut ex ea quodammodo transfunderetur in alios. Et ideo oportuit
quod haberet maximam gratiam, sicut ignis, qui est causa caloris in
omnibus calidis, est maxime calidus. Similiter etiam quantum ad
virtutem gratiae, plene habuit gratiam, quia habuit eam ad omnes
operationes vel effectus gratiae. Et hoc ideo, quia conferebatur ei
gratia tanquam cuidam universali principio in genere habentium gratias.
Virtus autem primi principii alicuius generis universaliter se extendit
ad omnes effectus illius generis, sicut sol, qui est universalis causa
generationis, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., eius
virtus se extendit ad omnia quae sub generatione cadunt. Et sic
secunda plenitudo gratiae attenditur in Christo, inquantum se extendit
eius gratia ad omnes gratiae effectus, qui sunt virtutes et dona et
alia huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod fides et spes nominant effectus gratiae
cum quodam defectu qui est ex parte recipientis gratiam, inquantum
scilicet fides est de non visis, et spes de non habitis. Unde non
oportet quod in Christo, qui est auctor gratiae, fuerint defectus
quos important fides et spes. Sed quidquid est perfectionis in fide et
spe, est in Christo multo perfectius. Sicut in igne non sunt omnes
modi caloris defectivi ex defectu subiecti, sed quidquid pertinet ad
perfectionem caloris.
Ad secundum dicendum quod ad gratiam operantem per se pertinet facere
iustum, sed quod iustum faciat ex impio, hoc accidit ei ex parte
subiecti, in quo peccatum invenitur. Anima Christi igitur
iustificata est per gratiam operantem, inquantum per eam facta est
iusta et sancta a principio suae conceptionis, non quod ante fuerit
peccatrix, aut etiam non iusta.
|
|