|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod plenitudo gratiae non
sit propria Christi. Quod enim est proprium alicui, sibi soli
convenit. Sed esse plenum gratia quibusdam aliis attribuitur, dicitur
enim, Luc. I, beatae virgini, ave, gratia plena, dominus tecum;
dicitur etiam, Act. VI, Stephanus autem plenus gratia et
fortitudine. Ergo plenitudo gratiae non est propria Christi.
2. Praeterea, id quod potest communicari aliis per Christum, non
videtur proprium Christo. Sed plenitudo gratiae potest communicari
per Christum aliis, dicit enim apostolus, Ephes. III, ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ergo plenitudo gratiae non est
propria Christo.
3. Praeterea, status viae videtur proportionari statui patriae.
Sed in statu patriae erit quaedam plenitudo, quia in illa caelesti
patria, ubi est plenitudo omnis boni, licet quaedam data sint
excellenter, nihil tamen possidetur singulariter ut patet per
Gregorium, in homilia de centum ovibus. Ergo in statu viae gratiae
plenitudo habetur a singulis hominibus. Et ita plenitudo gratiae non
est propria Christo.
Sed contra est quod plenitudo gratiae attribuitur Christo inquantum
est unigenitus a patre, secundum illud Ioan. I, vidimus eum, quasi
unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed esse unigenitum
a patre est proprium Christo. Ergo et sibi proprium est esse plenum
gratiae et veritatis.
Respondeo dicendum quod plenitudo gratiae potest attendi dupliciter,
uno modo, ex parte ipsius gratiae; alio modo, ex parte habentis
gratiam. Ex parte quidem ipsius gratiae, dicitur esse plenitudo ex eo
quod aliquis pertingit ad summum gratiae et quantum ad essentiam et
quantum ad virtutem, quia scilicet habet gratiam et in maxima
excellentia qua potest haberi, et in maxima extensione ad omnes gratiae
effectus. Et talis gratiae plenitudo est propria Christo. Ex parte
vero subiecti, dicitur gratiae plenitudo quando aliquis habet plene
gratiam secundum suam conditionem, sive secundum intensionem, prout in
eo est intensa gratia usque ad terminum praefixum ei a Deo, secundum
illud Ephes. IV, unicuique nostrum data est gratia secundum
mensuram donationis Christi; sive etiam secundum virtutem, inquantum
scilicet habet facultatem gratiae ad omnia quae pertinent ad suum statum
sive officium, sicut apostolus dicebat, Ephes. III, mihi autem,
omnium sanctorum minimo, data est gratia haec, illuminare homines, et
cetera. Et talis gratiae plenitudo non est propria Christo, sed
communicatur aliis per Christum.
Ad primum ergo dicendum quod beata virgo dicitur gratia plena, non ex
parte ipsius gratiae, quia non habuit gratiam in summa excellentia qua
potest haberi, nec ad omnes effectus gratiae, sed dicitur fuisse plena
gratiae per comparationem ad ipsam, quia scilicet habebat gratiam
sufficientem ad statum illum ad quem erat electa a Deo, ut scilicet
esset mater Dei. Et similiter Stephanus dicitur plenus gratia, quia
habebat gratiam sufficientem ad hoc quod esset idoneus minister et
testis Dei, ad quod erat electus. Et eadem ratione dicendum est de
aliis. Harum tamen plenitudinum una est plenior alia, secundum quod
aliquis est divinitus praeordinatus ad altiorem vel inferiorem statum.
Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur de illa plenitudine
gratiae quae accipitur ex parte subiecti, in comparatione ad id ad quod
homo est divinitus praeordinatus. Quod quidem est vel aliquid
commune, ad quod praeordinantur omnes sancti, vel aliquid speciale,
quod pertinet ad excellentiam aliquorum. Et secundum hoc, quaedam
plenitudo gratiae est omnibus sanctis communis, ut scilicet habeant
gratiam sufficientem ad merendum vitam aeternam, quae in plena Dei
fruitione consistit. Et hanc plenitudinem optat apostolus fidelibus
quibus scribit.
Ad tertium dicendum quod illa dona quae sunt communia in patria,
scilicet visio, comprehensio et fruitio, et alia huiusmodi, habent
quaedam dona sibi correspondentia in statu viae, quae etiam sunt
communia sanctis. Sunt tamen quaedam praerogativae sanctorum, in
patria et in via, quae non habentur ab omnibus.
|
|