|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod gratia Christi sit
infinita. Omne enim immensum est infinitum. Sed gratia Christi est
immensa, dicitur enim Ioan. III, non enim ad mensuram dat Deus
spiritum, scilicet Christo. Ergo gratia Christi est infinita.
2. Praeterea, effectus infinitus demonstrat virtutem infinitam,
quae non potest fundari nisi in essentia infinita. Sed effectus
gratiae Christi est infinitus, extendit enim se ad salutem totius
humani generis; ipse enim est propitiatio pro peccatis totius mundi,
ut dicitur I Ioan. II. Ergo gratia Christi est infinita.
3. Praeterea, omne finitum per additionem potest pervenire ad
quantitatem cuiuscumque rei finitae. Si ergo gratia Christi est
finita, posset alterius hominis gratia tantum crescere quod perveniret
ad aequalitatem gratiae Christi. Contra quod dicitur Iob
XXVIII, non adaequabitur ei aurum vel vitrum, secundum quod
Gregorius ibi exponit. Ergo gratia Christi est infinita.
Sed contra est quod gratia Christi est quiddam creatum in anima. Sed
omne creatum est finitum, secundum illud Sap. XI, omnia in
numero, pondere et mensura disposuisti. Ergo gratia Christi non est
infinita.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, in Christo
potest duplex gratia considerari. Una quidem est gratia unionis quae,
sicut supra dictum est, est ipsum uniri personaliter filio Dei, quod
est gratis concessum humanae naturae. Et hanc gratiam constat esse
infinitam, secundum quod ipsa persona verbi est infinita. Alia vero
est gratia habitualis. Quae quidem potest dupliciter considerari.
Uno modo, secundum quod est quoddam ens. Et sic necesse est quod sit
ens finitum. Est enim in anima Christi sicut in subiecto. Anima
autem Christi est creatura quaedam, habens capacitatem finitam. Unde
esse gratiae, cum non excedat suum subiectum, non potest esse
infinitum. Alio modo potest considerari secundum propriam rationem
gratiae. Et sic gratia ipsa potest dici infinita, eo quod non
limitatur, quia scilicet habet quidquid potest pertinere ad rationem
gratiae, et non datur ei secundum aliquam certam mensuram id quod ad
rationem gratiae pertinet; eo quod, secundum propositum gratiae Dei,
cuius est gratiam mensurare, gratia confertur animae Christi sicut
cuidam universali principio gratificationis in humana natura, secundum
illud Ephes. I, gratificavit nos in dilecto filio suo. Sicut si
dicamus lucem solis esse infinitam, non quidem secundum suum esse, sed
secundum rationem lucis, quia habet quidquid potest ad rationem lucis
pertinere.
Ad primum ergo dicendum quod id quod dicitur, pater non ad mensuram
dat spiritum filio, uno modo exponitur de dono quod Deus pater ab
aeterno dedit filio, scilicet divinam naturam, quae est donum
infinitum. Unde quaedam Glossa dicit, ibidem, ut tantus sit filius
quantus et pater. Alio modo, potest referri ad donum quod datum est
humanae naturae, ut uniatur divinae personae, quod est donum
infinitum. Unde Glossa dicit ibidem, sicut pater plenum et perfectum
genuit verbum, sic plenum et perfectum est unitum humanae naturae.
Tertio modo, potest referri ad gratiam habitualem, inquantum gratia
Christi se extendit ad omnia quae sunt gratiae. Unde Augustinus,
hoc exponens, dicit, mensura quaedam divisio donorum est, alii enim
datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Sed
Christus, qui dat, non ad mensuram accepit.
Ad secundum dicendum quod gratia Christi habet infinitum effectum tum
propter infinitatem praedictam gratiae; tum propter unitatem divinae
personae, cui anima Christi est unita.
Ad tertium dicendum quod minus per augmentum potest pervenire ad
quantitatem maioris in his quae habent quantitatem unius rationis. Sed
gratia alterius hominis comparatur ad gratiam Christi sicut quaedam
virtus particularis ad universalem. Unde sicut virtus ignis,
quantumcumque crescat, non potest adaequari virtuti solis; ita gratia
alterius hominis, quantumcumque crescat, non potest adaequari gratiae
Christi.
|
|