|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod gratia Christi
potuerit augeri. Omni enim finito potest fieri additio. Sed gratia
Christi finita fuit, ut dictum est. Ergo potuit augeri.
2. Praeterea, augmentum gratiae fit per virtutem divinam, secundum
illud II Cor. IX, potens est Deus omnem gratiam abundare facere
in vobis. Sed virtus divina, cum sit infinita, nullo termino
coarctatur. Ergo videtur quod gratia Christi potuerit esse maior.
3. Praeterea, Luc. II dicitur quod puer Iesus proficiebat
aetate, sapientia et gratia apud Deum et homines. Ergo gratia
Christi potuit augeri.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, vidimus eum, quasi unigenitum
a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed nihil potest esse aut
intelligi maius quam quod aliquis sit unigenitus a patre. Ergo non
potest esse, vel etiam intelligi, maior gratia quam illa qua Christus
fuit plenus.
Respondeo dicendum quod aliquam formam non posse augeri contingit
dupliciter, uno modo, ex parte ipsius subiecti; alio modo, ex parte
illius formae. Ex parte quidem subiecti, quando subiectum attingit ad
ultimum in participatione ipsius formae secundum suum modum sicut si
dicatur quod aer non potest crescere in caliditate, quando pertingit ad
ultimum gradum caloris qui potest salvari in natura aeris; licet possit
esse maior calor in rerum natura, qui est calor ignis. Ex parte autem
formae excluditur possibilitas augmenti quando aliquod subiectum
attingit ad ultimam perfectionem qua potest talis forma haberi, sicut
si dicamus quod calor ignis non potest augeri, quia non potest esse
perfectior gradus caloris quam ille ad quem pertingit ignis. Sicut
autem aliarum formarum est ex divina sapientia determinata propria
mensura, ita et gratiae, secundum illud Sap. XI, omnia in
numero, pondere et mensura disposuisti. Mensura autem unicuique
formae praefigitur per comparationem ad suum finem, sicut non est maior
gravitas quam gravitas terrae, quia non potest esse inferior locus loco
terrae. Finis autem gratiae est unio creaturae rationalis ad Deum.
Non potest autem esse, nec intelligi, maior unio creaturae rationalis
ad Deum quam quae est in persona. Et ideo gratia Christi pertingit
usque ad summam mensuram gratiae. Sic ergo manifestum est quod gratia
Christi non potuit augeri ex parte ipsius gratiae. Sed neque ex parte
ipsius subiecti. Quia Christus, secundum quod homo, a primo
instanti suae conceptionis fuit verus et plenus comprehensor. Unde in
eo non potuit esse gratiae augmentum, sicut nec in aliis beatis,
quorum gratia augeri non potest, eo quod sunt in termino. Hominum
vero qui sunt pure viatores, gratia potest augeri et ex parte formae,
quia non attingunt summum gratiae gradum, et ex parte subiecti, quia
nondum pervenerunt ad terminum.
Ad primum ergo dicendum quod, si loquamur de quantitatibus
mathematicae, cuilibet finitae quantitati potest fieri additio, quia
ex parte quantitatis finitae non est aliquid quod repugnet additioni.
Si vero loquamur de quantitate naturali, sic potest esse repugnantia
ex parte formae, cui debetur determinata quantitas, sicut et alia
accidentia determinata. Unde philosophus dicit II de anima, quod
omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et
augmenti. Et inde est quod quantitati totius caeli non potest fieri
additio. Multo igitur magis in ipsis formis consideratur aliquis
terminus, ultra quem non transgrediuntur. Et propter hoc, non
oportuit quod gratiae Christi posset fieri additio, quamvis sit finita
secundum sui essentiam.
Ad secundum dicendum quod, licet virtus divina posset facere aliquid
maius et melius quam sit habitualis gratia Christi, non tamen posset
facere quod ordinaretur ad aliquid maius quam sit unio personalis ad
filium unigenitum a patre, cui unioni sufficienter correspondet talis
mensura gratiae secundum definitionem divinae sapientiae.
Ad tertium dicendum quod in sapientia et gratia aliquis potest
proficere dupliciter. Uno modo, secundum ipsos habitus sapientiae et
gratiae augmentatos. Et sic Christus in eis non proficiebat. Alio
modo, secundum effectus, inquantum scilicet aliquis sapientiora et
virtuosiora opera facit. Et sic Christus proficiebat sapientia et
gratia, sicut et aetate, quia secundum processum aetatis perfectiora
opera faciebat, ut se verum hominem demonstraret, et in his quae sunt
ad Deum et in his quae sunt ad homines.
|
|