|
1. Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod gratia habitualis
in Christo non subsequatur unionem. Idem enim non sequitur ad
seipsum. Sed haec gratia habitualis videtur eadem esse cum gratia
unionis, dicit enim Augustinus, in libro de Praedest. sanctorum,
ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus, qua
gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; quorum duorum
primum pertinet ad gratiam habitualem, secundum ad gratiam unionis.
Ergo videtur quod gratia habitualis non subsequatur unionem.
2. Praeterea, dispositio praecedit perfectionem tempore, vel saltem
intellectu. Sed gratia habitualis videtur esse sicut quaedam
dispositio humanae naturae ad unionem personalem. Ergo videtur quod
gratia habitualis non subsequatur unionem, sed magis praecedat.
3. Praeterea, commune est prius proprio. Sed gratia habitualis est
communis Christo et aliis hominibus, gratia autem unionis est propria
Christo. Ergo prior est, secundum intellectum, gratia habitualis
quam ipsa unio. Non ergo sequitur eam.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XLII, ecce servus meus,
suscipiam eum, et postea sequitur, dedi spiritum meum super eum, quod
quidem ad donum gratiae habitualis pertinet. Unde relinquitur quod
susceptio naturae humanae in unione personae praecedat gratiam
habitualem in Christo.
Respondeo dicendum quod unio humanae naturae ad divinam personam, quam
supra diximus esse ipsam gratiam unionis, praecedit gratiam habitualem
in Christo, non ordine temporis, sed naturae et intellectus. Et hoc
triplici ratione. Primo quidem, secundum ordinem principiorum
utriusque. Principium enim unionis est persona filii assumens humanam
naturam, quae secundum hoc dicitur missa esse in mundum quod humanam
naturam assumpsit. Principium autem gratiae habitualis, quae cum
caritate datur, est spiritus sanctus, qui secundum hoc dicitur mitti
quod per caritatem mentem inhabitat. Missio autem filii, secundum
ordinem naturae, prior est missione spiritus sancti, sicut ordine
naturae spiritus sanctus procedit a filio et a patre dilectio. Unde et
unio personalis, secundum quam intelligitur missio filii, est prior,
ordine naturae, gratia habituali, secundum quam intelligitur missio
spiritus sancti. Secundo, accipitur ratio huius ordinis ex habitudine
gratiae ad suam causam. Gratia enim causatur in homine ex praesentia
divinitatis, sicut lumen in aere ex praesentia solis, unde dicitur
Ezech. XLIII, gloria Dei Israel ingrediebatur per viam
Orientalem, et terra splendebat a maiestate eius. Praesentia autem
Dei in Christo intelligitur secundum unionem humanae naturae ad
divinam personam. Unde gratia habitualis Christi intelligitur ut
consequens hanc unionem, sicut splendor solem. Tertia ratio huius
ordinis assumi potest ex fine gratiae. Ordinatur enim ad bene
agendum. Actiones autem sunt suppositorum et individuorum. Unde
actio, et per consequens gratia ad ipsam ordinans, praesupponit
hypostasim operantem. Hypostasis autem non praesupponitur in humana
natura ante unionem, ut ex supra dictis patet. Et ideo gratia
unionis, secundum intellectum, praecedit gratiam habitualem.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi gratiam nominat gratuitam
Dei voluntatem gratis beneficia largientem. Et propter hoc eadem
gratia dicit hominem quemcumque fieri Christianum qua gratia factus est
Christus homo, quia utrumque gratuita Dei voluntate, absque
meritis, factum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut dispositio in via generationis
praecedit perfectionem ad quam disposuit in his quae successive
perficiuntur, ita naturaliter perfectionem sequitur quam aliquis iam
consecutus est, sicut calor, qui fuit dispositio ad formam ignis, est
effectus profluens a forma ignis iam praeexistentis. Humana autem
natura in Christo unita est personae verbi a principio absque
successione. Unde gratia habitualis non intelligitur ut praecedens
unionem, sed ut consequens eam, sicut quaedam proprietas naturalis.
Unde et Augustinus dicit, in Enchirid., quod gratia est quodammodo
Christo homini naturalis.
Ad tertium dicendum quod commune est prius proprio si utrumque sit
unius generis, sed in his quae sunt diversorum generum, nihil prohibet
proprium prius esse communi. Gratia autem unionis non est in genere
gratiae habitualis, sed est super omne genus, sicut et ipsa divina
persona. Unde hoc proprium nihil prohibet esse prius communi, quia
non se habet per additionem ad commune, sed potius est principium et
origo eius quod commune est.
|
|