|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in anima assumpta a verbo
non fuerit gratia habitualis. Gratia enim est quaedam participatio
divinitatis in creatura rationali, secundum illud II Pet. I, per
quem magna et pretiosa nobis promissa donavit, ut divinae simus
consortes naturae. Christus autem Deus est non participative, sed
secundum veritatem. Ergo in eo non fuit gratia habitualis.
2. Praeterea, gratia ad hoc est necessaria homini ut per eam bene
operetur, secundum illud I Cor. XV, abundantius omnibus
laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum; et etiam ad hoc quod
homo consequatur vitam aeternam, secundum illud Rom. VI, gratia
Dei vita aeterna. Sed Christo, ex hoc solo quod erat naturalis
filius Dei, debebatur hereditas vitae aeterna. Ex hoc etiam quod
erat verbum, per quod facta sunt omnia, aderat ei facultas omnia bona
operandi. Non igitur secundum humanam naturam indigebat alia gratia
nisi unione ad verbum.
3. Praeterea, illud quod operatur per modum instrumenti, non
indiget habitu ad proprias operationes, sed habitus fundatur in
principali agente. Humana autem natura in Christo fuit sicut
instrumentum deitatis, ut dicit Damascenus, in III libro. Ergo
in Christo non debuit esse aliqua gratia habitualis.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, requiescet super eum
spiritus domini, qui quidem esse in homine dicitur per gratiam
habitualem, ut in prima parte dictum est. Ergo in Christo fuit
gratia habitualis.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere in Christo gratiam
habitualem, propter tria. Primo quidem, propter unionem animae
illius ad verbum Dei. Quanto enim aliquod receptivum propinquius est
causae influenti, tanto magis participat de influentia ipsius.
Influxus autem gratiae est a Deo, secundum illud Psalmi, gratiam et
gloriam dabit dominus. Et ideo maxime fuit conveniens ut anima illa
reciperet influxum divinae gratiae. Secundo, propter nobilitatem
illius animae, cuius operationes oportebat propinquissime attingere ad
Deum per cognitionem et amorem. Ad quod necesse est elevari humanam
naturam per gratiam. Tertio, propter habitudinem ipsius Christi ad
genus humanum. Christus enim, inquantum homo, est mediator Dei et
hominum, ut dicitur I Tim. II. Et ideo oportebat quod haberet
gratiam etiam in alios redundantem, secundum illud Ioan. I, de
plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia.
Ad primum ergo dicendum quod Christus est verus Deus secundum
personam et naturam divinam. Sed quia cum unitate personae remanet
distinctio naturarum, ut ex supra dictis patet, anima Christi non est
per suam essentiam divina. Unde oportet quod fiat divina per
participationem, quae est secundum gratiam.
Ad secundum dicendum quod Christo, secundum quod est naturalis filius
Dei, debetur hereditas aeterna, quae est ipsa beatitudo increata,
per increatum actum cognitionis et amoris Dei, eundem scilicet quo
pater cognoscit et amat seipsum. Cuius actus anima capax non erat,
propter differentiam naturae. Unde oportebat quod attingeret ad Deum
per actum fruitionis creatum. Qui quidem esse non potest nisi per
gratiam. Similiter etiam, inquantum est verbum Dei, habuit
facultatem omnia bene operandi operatione divina. Sed quia, praeter
operationem divinam, oportet ponere operationem humanam, ut infra
patebit; oportuit in eo esse habitualem gratiam, per quam huiusmodi
operatio in eo esset perfecta.
Ad tertium dicendum quod humanitas Christi est instrumentum
divinitatis, non quidem sicut instrumentum inanimatum, quod nullo modo
agit sed solum agitur, sed tanquam instrumentum animatum anima
rationali, quod ita agit quod etiam agitur. Et ideo, ad
convenientiam actionis, oportuit eum habere gratiam habitualem.
|
|