|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerint
virtutes. Christus enim habuit abundantiam gratiae. Sed gratia
sufficit ad omnia recte agendum, secundum illud II Cor. XII,
sufficit tibi gratia mea. Ergo in Christo non fuerunt virtutes.
2. Praeterea, secundum philosophum, VII Ethic., virtus
dividitur contra quendam heroicum sive divinum habitum, qui attribuitur
hominibus divinis. Hoc autem maxime convenit Christo. Ergo
Christus non habuit virtutes, sed aliquid altius virtute.
3. Praeterea, sicut in secunda parte dictum est, virtutes omnes
simul habentur. Sed Christo non fuit conveniens habere simul omnes
virtutes, sicut patet de liberalitate et magnificentia, quae habent
actum suum circa divitias, quas Christus contempsit, secundum illud
Matth. VIII, filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.
Temperantia etiam et continentia sunt circa concupiscentias pravas,
quae in Christo non fuerunt. Ergo Christus non habuit virtutes.
Sed contra est quod super illud Psalmi, sed in lege domini voluntas
eius, dicit Glossa, hic ostenditur Christus plenus omni bono. Sed
bona qualitas mentis est virtus. Ergo Christus fuit plenus omni
virtute.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, sicut
gratia respicit essentiam animae, ita virtus respicit eius potentiam.
Unde oportet quod, sicut potentiae animae derivantur ab eius
essentia, ita virtutes sunt quaedam derivationes gratiae. Quanto
autem aliquod principium est perfectius, tanto magis imprimit suos
effectus. Unde, cum gratia Christi fuerit perfectissima, consequens
est quod ex ipsa processerint virtutes ad perficiendum singulas
potentias animae, quantum ad omnes animae actus. Et ita Christus
habuit omnes virtutes.
Ad primum ergo dicendum quod gratia sufficit homini quantum ad omnia
quibus ordinatur ad beatitudinem. Horum tamen quaedam perficit gratia
immediate per seipsam, sicut gratum facere Deo, et alia huiusmodi,
quaedam autem mediantibus virtutibus, quae ex gratia procedunt.
Ad secundum dicendum quod habitus ille heroicus vel divinus non differt
a virtute communiter dicta nisi secundum perfectiorem modum, inquantum
scilicet aliquis est dispositus ad bonum quodam altiori modo quam
communiter omnibus competat. Unde per hoc non ostenditur quod
Christus non habuit virtutes, sed quod habuit eas perfectissime,
ultra communem modum. Sicut etiam Plotinus posuit quendam sublimem
modum virtutum, quas esse dixit purgati animi.
Ad tertium dicendum quod liberalitas et magnificentia commendantur
circa divitias inquantum aliquis non tantum appretiatur divitias quod
velit eas retinere praetermittendo id quod fieri oportet. Ille autem
minime divitias appretiatur qui penitus eas contemnit et abiicit propter
perfectionis amorem. Et ideo in hoc ipso quod Christus omnes divitias
contempsit, ostendit in se summum gradum liberalitatis et
magnificentiae. Licet etiam liberalitatis actum exercuerit, secundum
quod sibi conveniens erat faciendo pauperibus erogari quae sibi
dabantur, unde, cum dominus dixit Iudae, Ioan. XIII, quod
facis, fac citius, discipuli intellexerunt dominum mandasse quod
egenis aliquid daret. Concupiscentias autem pravas Christus omnino
non habuit, sicut infra patebit. Propter hoc tamen non excluditur
quin habuerit temperantiam, quae tanto perfectior est in homine quanto
magis pravis concupiscentiis caret. Unde, secundum philosophum, in
VII Ethic., temperatus in hoc differt a continente, quod
temperatus non habet pravas concupiscentias, quas continens patitur.
Unde, sic accipiendo continentiam sicut philosophus accipit, ex hoc
ipso quod Christus habuit omnem virtutem, non habuit continentiam,
quae non est virtus, sed aliquid minus virtute.
|
|