|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit
fides. Fides enim est nobilior virtus quam virtutes morales, puta
temperantia et liberalitas. Huiusmodi autem virtutes fuerunt in
Christo, ut dictum est. Multum ergo magis fuit in eo fides.
2. Praeterea, Christus non docuit virtutes quas ipse non habuit,
secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et docere. Sed de
Christo dicitur, Heb. XII, quod est auctor et consummator
fidei. Ergo in eo maxime fuit fides.
3. Praeterea, quidquid est imperfectionis excluditur a beatis. Sed
in beatis est fides, nam super illud Rom. I, iustitia Dei
revelatur in eo ex fide in fidem, dicit Glossa, de fide verborum et
spei in fidem rerum et speciei. Ergo videtur quod etiam in Christo
fuerit fides, cum nihil imperfectionis importet.
Sed contra est quod dicitur Heb. XI, quod fides est argumentum non
apparentium. Sed Christo nihil fuit non apparens, secundum illud
quod dixit ei Petrus, Ioan. ult., tu omnia nosti. Ergo in
Christo non fuit fides.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, obiectum
fidei est res divina non visa. Habitus autem virtutis, sicut et
quilibet alius, recipit speciem ab obiecto. Et ideo, excluso quod
res divina non sit visa, excluditur ratio fidei. Christus autem in
primo instanti suae conceptionis plene vidit Deum per essentiam, ut
infra patebit. Unde fides in eo esse non potuit.
Ad primum ergo dicendum quod fides est nobilior virtutibus moralibus,
quia est circa nobiliorem materiam, sed tamen importat quendam defectum
in comparatione ad illam materiam, qui defectus in Christo non fuit.
Et ideo non potuit in eo esse fides, licet fuerint in eo virtutes
morales, quae in sui ratione huiusmodi defectum non important per
comparationem ad suas materias.
Ad secundum dicendum quod meritum fidei consistit in hoc quod homo, ex
obedientia Dei, assentit istis quae non videt, secundum illud Rom.
I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius.
Obedientiam autem ad Deum plenissime habuit Christus, secundum illud
Philipp. II, factus est obediens usque ad mortem. Et sic nihil ad
meritum pertinens docuit quod ipse excellentius non impleret.
Ad tertium dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, fides proprie
est qua creduntur quae non videntur. Sed fides quae est rerum
visarum, improprie dicitur, et secundum quandam similitudinem,
quantum ad certitudinem aut firmitatem adhaesionis.
|
|