|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit
spes. Dicitur enim in Psalmo ex persona Christi, secundum
Glossam, in te, domine, speravi. Sed virtus spei est qua homo
sperat in Deum. Ergo virtus spei fuit in Christo.
2. Praeterea, spes est expectatio futurae beatitudinis, ut in
secunda parte habitum est. Sed Christus aliquid expectabat ad
beatitudinem pertinens, videlicet gloriam corporis. Ergo videtur quod
in eo fuit spes.
3. Praeterea, unusquisque potest sperare id quod ad eius
perfectionem pertinet, si sit futurum. Sed aliquid erat futurum quod
ad perfectionem Christi pertinet, secundum illud Ephes. IV, ad
consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem
corporis Christi. Ergo videtur quod Christo competebat habere spem.
Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, quod videt quis, quid
sperat? Et sic patet quod, sicut fides est de non visis, ita et
spes. Sed fides non fuit in Christo, sicut dictum est. Ergo nec
spes.
Respondeo dicendum quod, sicut de ratione fidei est quod aliquis
assentiat his quae non videt, ita de ratione spei est quod aliquis
expectet id quod nondum habet. Et sicut fides, inquantum est virtus
theologica, non est de quocumque non viso, sed solum de Deo, ita
etiam spes, inquantum est virtus theologica, habet pro obiecto ipsam
Dei fruitionem, quam principaliter homo expectat per spei virtutem.
Sed ex consequenti ille qui habet virtutem spei, potest etiam in aliis
divinum auxilium expectare, sicut et ille qui habet virtutem fidei,
non solum credit Deo de rebus divinis, sed de quibuscumque aliis sibi
divinitus revelatis. Christus autem a principio suae conceptionis
plene habuit fruitionem divinam, ut infra dicetur. Et ideo virtutem
spei non habuit. Habuit tamen spem respectu aliquorum quae nondum erat
adeptus, licet non habuit fidem respectu quorumcumque. Quia, licet
plene cognosceret omnia, per quod totaliter fides excludebatur ab eo,
non tamen adhuc plene habebat omnia quae ad eius perfectionem
pertinebant, puta immortalitatem et gloriam corporis, quam poterat
sperare.
Ad primum ergo dicendum quod hoc non dicitur de Christo secundum spem
quae est virtus theologica, sed eo quod quaedam alia speravit nondum
habita, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod gloria corporis non pertinet ad beatitudinem
sicut in quo principaliter beatitudo consistat, sed per quandam
redundantiam a gloria animae, ut in secunda parte dictum est. Unde
spes, secundum quod est virtus theologica, non respicit beatitudinem
corporis, sed beatitudinem animae, quae in divina fruitione
consistit.
Ad tertium dicendum quod aedificatio Ecclesiae per conversionem
fidelium non pertinet ad perfectionem Christi qua in se perfectus est,
sed secundum quod alios ad participationem suae perfectionis inducit.
Et quia spes dicitur proprie respectu alicuius quod expectatur ab ipso
sperante habendum, non proprie potest dici quod virtus spei Christo
conveniat ratione inducta.
|
|