|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerint
dona. Sicut enim communiter dicitur, dona dantur in adiutorium
virtutum. Sed id quod est in se perfectum, non indiget exteriori
auxilio. Cum igitur in Christo fuerint virtutes perfectae, videtur
quod in eo non fuerunt dona.
2. Praeterea, non videtur esse eiusdem dare dona et recipere, quia
dare est habentis, accipere autem non habentis. Sed Christo convenit
dare dona, secundum illud Psalmi, dedit dona hominibus. Ergo
Christo non convenit accipere dona spiritus sancti.
3. Praeterea, quatuor dona videntur pertinere ad contemplationem
viae scilicet sapientia, scientia, intellectus et consilium, quod
pertinet ad prudentiam, unde et philosophus, in VI Ethic.,
numerat ista inter virtutes intellectuales. Sed Christus habuit
contemplationem patriae. Ergo non habuit huiusmodi dona.
Sed contra est quod dicitur Isaiae IV, apprehendent septem mulieres
virum unum, Glossa, idest, septem dona spiritus sancti Christum.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, dona
proprie sunt quaedam perfectiones potentiarum animae secundum quod sunt
natae moveri a spiritu sancto. Manifestum est autem quod anima
Christi perfectissime a spiritu sancto movebatur secundum illud Luc.
IV, Iesus, plenus spiritu sancto, regressus est a Iordane, et
agebatur a spiritu in desertum. Unde manifestum est quod in Christo
fuerunt excellentissime dona.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod est perfectum secundum ordinem
suae naturae, indiget adiuvari ab eo quod est altioris naturae, sicut
homo, quantumcumque perfectus, indiget adiuvari a Deo. Et hoc modo
virtutes indigent adiuvari per dona, quae perficiunt potentias animae
secundum quod sunt motae a spiritu sancto.
Ad secundum dicendum quod Christus non secundum idem est recipiens et
dans dona spiritus sancti, sed dat secundum quod Deus, et accipit
secundum quod homo. Unde Gregorius dicit, in II Moral., quod
spiritus sanctus humanitatem Christi nunquam deseruit, ex cuius
divinitate procedit.
Ad tertium dicendum quod in Christo non solum fuit cognitio patriae,
sed etiam cognitio viae, ut infra dicetur. Et tamen etiam in patria
sunt per aliquem modum dona spiritus sancti, ut in secunda parte
habitum est.
|
|