|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuit
donum timoris. Spes enim potior videtur quam timor, nam spei obiectum
est bonum, timoris vero malum, ut in secunda parte habitum est. Sed
in Christo non fuit virtus spei, ut supra habitum est. Ergo etiam
non fuit in eo donum timoris.
2. Praeterea, dono timoris timet aliquis vel separationem a Deo,
quod pertinet ad timorem castum; vel puniri ab ipso, quod pertinet ad
timorem servilem; ut Augustinus dicit, super canonicam Ioan. Sed
Christus non timuit separari a Deo per peccatum, neque puniri ab eo
propter culpam suam, quia impossibile erat eum peccare, ut infra
dicetur; timor autem non est de impossibili. Ergo in Christo non
fuit donum timoris.
3. Praeterea, I Ioan. IV dicitur, perfecta caritas foras
mittit timorem. Sed in Christo fuit perfectissima caritas, secundum
illud Ephes. III, supereminentem scientiae caritatem Christi.
Ergo in Christo non fuit donum timoris.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, replebit eum spiritus
timoris domini.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, timor
respicit duo obiecta, quorum unum est malum terribile; aliud est ille
cuius potestate malum potest inferri, sicut aliquis timet regem
inquantum habet potestatem occidendi. Non autem timeretur ille qui
habet potestatem, nisi haberet quandam eminentiam potestatis, cui de
facili resisti non possit, ea enim quae in promptu habemus repellere,
non timemus. Et sic patet quod aliquis non timetur nisi propter suam
eminentiam. Sic igitur dicendum est quod in Christo fuit timor Dei,
non quidem secundum quod respicit malum separationis a Deo per culpam;
nec secundum quod respicit malum punitionis pro culpa; sed secundum
quod respicit ipsam divinam eminentiam, prout scilicet anima Christi
quodam affectu reverentiae movebatur in Deum, a spiritu sancto acta.
Unde Heb. V dicitur quod in omnibus exauditus est pro sua
reverentia. Hunc enim affectum reverentiae ad Deum Christus,
secundum quod homo, prae ceteris habuit pleniorem. Et ideo ei
attribuit Scriptura plenitudinem timoris domini.
Ad primum ergo dicendum quod habitus virtutum et donorum proprie et per
se respiciunt bonum, malum autem ex consequenti, pertinet enim ad
rationem virtutis ut opus bonum reddat, ut dicitur in II Ethic. Et
ideo de ratione doni timoris non est illud malum quod respicit timor,
sed eminentia illius boni, scilicet divini, cuius potestate aliquod
malum infligi potest. Spes autem, secundum quod est virtus, respicit
non solum actorem boni, sed etiam ipsum bonum inquantum est non
habitum. Et ideo Christo, quia iam habebat perfectum beatitudinis
bonum, non attribuitur virtus spei, sed donum timoris.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de timore secundum quod
respicit obiectum quod est malum.
Ad tertium dicendum quod perfecta caritas foras mittit timorem
servilem, qui respicit principaliter poenam. Sic autem timor non fuit
in Christo.
|
|