|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerint
gratiae gratis datae. Ei enim qui habet aliquid secundum
plenitudinem, non competit illud habere secundum participationem. Sed
Christus habuit gratiam secundum plenitudinem, secundum illud Ioan.
I, plenum gratiae et veritatis. Gratiae autem gratis datae videntur
esse quaedam participationes divisim et particulariter diversis
attributae, secundum illud I Cor. XII, divisiones gratiarum
sunt. Ergo videtur quod in Christo non fuerint gratiae gratis datae.
2. Praeterea, quod debetur alicui, non videtur esse gratis ei
datum. Sed debitum erat homini Christo quod sermone sapientiae et
scientiae abundaret, et potens esset in virtutibus faciendis, et alia
huiusmodi quae pertinent ad gratias gratis datas, cum ipse sit Dei
virtus et Dei sapientia, ut dicitur I Cor. I. Ergo Christo non
fuit conveniens habere gratias gratis datas.
3. Praeterea, gratiae gratis datae ordinantur ad utilitatem
fidelium, secundum illud I Cor. XII, unicuique datur
manifestatio spiritus ad utilitatem. Non autem videtur ad utilitatem
pertinere habitus, aut quaecumque dispositio, si homo non utatur,
secundum illud Eccli. XX, sapientia abscondita, et thesaurus
invisus, quae utilitas in utrisque? Christus autem non legitur usus
fuisse omnibus gratiis gratis datis, praesertim quantum ad genera
linguarum. Non ergo in Christo fuerunt omnes gratiae gratis datae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in epistola ad Dardanum, quod
sicut in capite sunt omnes sensus, ita in Christo fuerunt omnes
gratiae.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, gratiae
gratis datae ordinantur ad fidei et spiritualis doctrinae
manifestationem. Oportet autem eum qui docet, habere ea per quae sua
doctrina manifestetur, aliter sua doctrina esset inutilis.
Spiritualis autem doctrinae et fidei primus et principalis doctor est
Christus, secundum illud Heb. II, cum initium accepisset
enuntiari a domino, per eos qui audierunt in nos confirmata est,
contestante Deo signis et prodigiis, et cetera. Unde manifestum est
quod in Christo fuerunt excellentissime omnes gratiae gratis datae,
sicut in primo et principali doctore fidei.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut gratia gratum faciens ordinatur ad
actus meritorios tam interiores quam exteriores, ita gratia gratis data
ordinatur ad quosdam actus exteriores fidei manifestativos, sicut est
operatio miraculorum, et alia huiusmodi. In utraque autem gratia
Christus plenitudinem habuit, inquantum enim divinitati unita erat
eius anima, plenam efficaciam habebat ad omnes praedictos actus
perficiendos. Sed alii sancti, qui moventur a Deo sicut instrumenta
non unita, sed separata particulariter efficaciam recipiunt ad hos vel
illos actus perficiendos. Et ideo in aliis sanctis huiusmodi gratiae
dividuntur, non autem in Christo.
Ad secundum dicendum quod Christus dicitur Dei virtus et Dei
sapientia, inquantum est aeternus Dei filius. Sic autem non competit
sibi habere gratiam, sed potius esse gratiae largitorem. Competit
autem sibi gratiam habere secundum humanam naturam.
Ad tertium dicendum quod donum linguarum datum est apostolis quia
mittebantur ad docendas omnes gentes. Christus autem in una sola
Iudaeorum gente voluit personaliter praedicare, secundum quod ipse
dicit, Matth. XV, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel; et apostolus dicit, Rom. XV, dico Iesum Christum
ministrum fuisse circumcisionis. Et ideo non oportuit quod loqueretur
pluribus linguis. Nec tamen defuit ei omnium linguarum notitia, cum
etiam occulta cordium non essent ei abscondita, ut infra dicetur,
quorum voces quaecumque sunt signa. Nec tamen inutiliter hanc notitiam
habuit, sicut non inutiliter habet habitum qui eo non utitur quando non
est opportunum.
|
|