|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
prophetia. Prophetia enim importat quandam obscuram et imperfectam
notitiam, secundum illud Num. XII, si quis fuerit inter vos
propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum. Sed
Christus habuit plenam et perfectam notitiam, multo magis quam
Moyses, de quo ibi subditur quod palam, et non per aenigmata Deum
vidit. Non ergo debet in Christo poni prophetia.
2. Praeterea, sicut fides est eorum quae non videntur, et spes
eorum quae non habentur, ita prophetia est eorum quae non sunt
praesentia, sed distant, nam propheta dicitur quasi procul fans. Sed
in Christo non ponitur fides neque spes, ut supra dictum est. Ergo
etiam prophetia non debet poni in Christo.
3. Praeterea, propheta est inferioris ordinis quam Angelus, unde
et de Moyse, qui fuit supremus prophetarum, ut dictum est in secunda
parte, Act. VII dicitur quod locutus est cum Angelo in
solitudine. Sed Christus non est minoratus ab Angelis secundum
notitiam animae, sed solum secundum corporis passionem, ut dicitur
Heb. II. Ergo videtur quod Christus non fuit propheta.
Sed contra est quod de eo dicitur, Deut. XVIII, prophetam
suscitabit vobis Deus de fratribus vestris. Et ipse de se dicit,
Matth. XIII et Ioan. IV, non est propheta sine honore nisi in
patria sua.
Respondeo dicendum quod propheta dicitur quasi procul fans, vel procul
videns, inquantum scilicet cognoscit et loquitur ea quae sunt procul ab
hominum sensibus; sicut etiam Augustinus dicit, XVI contra
Faustum. Est autem considerandum quod non potest dici aliquis
propheta ex hoc quod cognoscit et annuntiat ea quae sunt aliis procul,
cum quibus ipse non est. Et hoc manifestum est secundum locum et
secundum tempus. Si enim aliquis in Gallia existens cognosceret et
annuntiaret aliis in Gallia existentibus ea quae tunc in Syria
agerentur, propheticum esset, sicut Elisaeus ad Giezi dixit IV
Reg. V, quomodo vir descenderat de curru et occurrerat ei. Si vero
aliquis in Syria existens ea quae sunt ibi annuntiaret non esset hoc
propheticum. Et idem apparet secundum tempus. Propheticum enim fuit
quod Isaias praenuntiavit quod Cyrus, Persarum rex, templum Dei
esset reaedificaturus, ut patet Isaiae XLIV, non autem fuit
propheticum quod Esdras hoc scripsit, cuius tempore factum est. Si
igitur Deus aut Angeli, vel etiam beati, cognoscunt et annuntiant ea
quae sunt procul a nostra notitia, non pertinet ad prophetiam, quia in
nullo nostrum statum attingunt. Christus autem ante passionem nostrum
statum attingebat, inquantum non solum erat comprehensor, sed etiam
viator. Et ideo propheticum erat quod ea quae erant procul ab aliorum
viatorum notitia, et cognoscebat et annuntiabat. Et hac ratione
dicitur in eo fuisse prophetia.
Ad primum ergo dicendum quod per illa verba non ostenditur esse de
ratione prophetiae aenigmatica cognitio, quae scilicet est per somnium
et in visione, sed ostenditur comparatio aliorum prophetarum, qui per
somnium et in visione perceperunt divina, ad Moysen, qui palam et non
per aenigmata Deum vidit; qui tamen propheta est dictus, secundum
illud Deut. ult., non surrexit ultra propheta in Israel sicut
Moyses. Potest tamen dici quod, etsi Christus habuit plenam et
apertam notitiam quantum ad partem intellectivam, habuit tamen in parte
imaginativa quasdam similitudines, in quibus etiam poterat speculari
divina, inquantum non solum erat comprehensor, sed etiam viator.
Ad secundum dicendum quod fides est eorum quae non videntur ab ipso
credente. Similiter spes est eorum quae non habentur ab ipso
sperante. Sed prophetia est eorum quae sunt procul a communi hominum
sensu, cum quibus propheta conversatur et communicat in statu viae.
Et ideo fides et spes repugnant perfectioni beatitudinis Christi, non
autem prophetia.
Ad tertium dicendum quod Angelus, cum sit comprehensor, est supra
prophetam qui est purus viator, non autem supra Christum, qui simul
fuit viator et comprehensor.
|
|