|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non fuerit
praeparatoria et figurativa Baptismi. Omnis enim figura habet aliquam
similitudinem cum suo figurato. Sed circumcisio nullam habet
similitudinem cum Baptismo. Ergo videtur quod non fuerit praeparativa
et figurativa Baptismi.
2. Praeterea, apostolus dicit, I Cor. X, de antiquis patribus
loquens, quod omnes in nube et in mari baptizati sunt, non autem dicit
quod in circumcisione baptizati sint. Ergo protectio columnae nubis,
et transitus maris rubri, magis fuerunt praeparatoria ad Baptismum et
figurativa ipsius quam circumcisio.
3. Praeterea, supra dictum est quod Baptismus Ioannis fuit
praeparatorius ad Baptismum Christi. Si ergo circumcisio fuit
praeparatoria et figurativa Baptismi Christi, videtur quod Baptismus
Ioannis fuit superfluus. Quod est inconveniens. Non ergo
circumcisio fuit praeparatoria et figurativa Baptismi.
Sed contra est quod apostolus dicit, Coloss. II, circumcisi estis
circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed
circumcisione Iesu Christi, consepulti ei in Baptismo.
Respondeo dicendum quod Baptismus dicitur sacramentum fidei,
inquantum scilicet in Baptismo fit quaedam fidei professio, et per
Baptismum aggregatur homo congregationi fidelium. Eadem autem est
fides nostra et antiquorum patrum, secundum illud apostoli, II
Cor. IV, habentes eundem spiritum fidei credimus. Circumcisio
autem erat quaedam protestatio fidei, unde et per circumcisionem
antiqui congregabantur collegio fidelium. Unde manifestum est quod
circumcisio fuerit praeparatoria ad Baptismum et praefigurativa
ipsius, secundum quod antiquis patribus omnia in figura futuri
contingebant, ut dicitur I Cor. X, sicut et fides eorum erat de
futuro.
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio habebat similitudinem cum
Baptismo quantum ad spiritualem effectum Baptismi. Nam sicut per
circumcisionem auferebatur quaedam carnalis pellicula, ita per
Baptismum homo exspoliatur a carnali conversatione.
Ad secundum dicendum quod protectio columnae nubis, et transitus maris
rubri, fuerunt quidem figurae nostri Baptismi, quo renascimur ex
aqua, significata per mare rubrum, et spiritu sancto, significato per
columnam nubis, non tamen per haec fiebat aliqua professio fidei,
sicut per circumcisionem. Et ideo praedicta duo erant tantum figurae,
et non sacramenta. Circumcisio autem erat sacramentum, et
praeparatorium ad Baptismum, minus tamen expresse figurans
Baptismum, quantum ad exteriora, quam praedicta. Et ideo apostolus
potius fecit mentionem de praedictis quam de circumcisione.
Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis fuit praeparatorius ad
Baptismum Christi quantum ad exercitium actus. Sed circumcisio
quantum ad professionem fidei, quae requiritur in Baptismo, sicut
dictum est.
|
|