|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumcisio fuerit
inconvenienter instituta. Sicut enim dictum est, in circumcisione
fiebat quaedam professio fidei. Sed a peccato primi hominis nullus
unquam salvari potuit nisi per fidem passionis Christi, secundum illud
Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine
ipsius. Ergo statim post peccatum primi hominis circumcisio institui
debuit, et non tempore Abrahae.
2. Praeterea, in circumcisione profitebatur homo observantiam
veteris legis, sicut in Baptismo profitetur observantiam novae legis,
unde apostolus dicit, Galat. V, testificor omni homini
circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Sed
legalis observantia non est tradita tempore Abrahae, sed magis tempore
Moysi. Ergo inconvenienter instituta est circumcisio tempore
Abrahae.
3. Praeterea, circumcisio fuit figurativa et praeparativa
Baptismi. Sed Baptismus exhibetur omnibus populis, secundum illud
Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos. Ergo
circumcisio non debuit institui ut observanda tantum ab uno populo
Iudaeorum, sed ab omnibus populis.
4. Praeterea, carnalis circumcisio debet respondere spirituali sicut
figura figurato. Sed spiritualis circumcisio, quae fit per
Christum, indifferenter convenit utrique sexui, quia in Christo
Iesu non est masculus neque femina, ut dicitur Coloss. III.
Ergo inconvenienter est circumcisio instituta, quae competit solum
maribus.
Sed contra est quod, sicut legitur Gen. XVII, circumcisio est
instituta a Deo, cuius perfecta sunt opera.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio erat
praeparatoria ad Baptismum inquantum erat quaedam professio fidei
Christi, quam et nos in Baptismo profitemur. Inter antiquos autem
patres, primus Abraham promissionem accepit de Christo nascituro,
cum dictum est ei, Gen. XXII, in semine tuo benedicentur omnes
gentes terrae. Et ipse etiam primus se a societate infidelium
segregavit, secundum mandatum domini dicentis sibi, egredere de terra
tua et de cognatione tua. Et ideo convenienter circumcisio fuit
instituta in Abraham.
Ad primum ergo dicendum quod immediate post peccatum primi parentis,
propter doctrinam ipsius Adae, qui plene instructus fuerat de
divinis, adhuc fides et ratio naturalis vigebat in homine in tantum
quod non oportebat determinari hominibus aliqua signa fidei et salutis,
sed unusquisque pro suo libitu fidem suam profitentibus signis
protestabatur. Sed circa tempus Abrahae diminuta erat fides,
plurimis ad idololatriam declinantibus. Obscurata etiam erat ratio
naturalis per augmentum carnalis concupiscentiae usque ad peccata contra
naturam. Et ideo convenienter tunc, et non ante, fuit instituta
circumcisio, ad profitendum fidem et minuendum carnalem
concupiscentiam.
Ad secundum dicendum quod legalis observantia tradi non debuit nisi
populo iam congregato, quia lex ordinatur ad bonum publicum, ut in
secunda parte dictum est. Populus autem fidelium congregandus erat
aliquo signo sensibili, quod est necessarium ad hoc quod homines in
quacumque religione adunentur, sicut Augustinus dicit, contra
Faustum. Et ideo oportuit prius institui circumcisionem quam lex
daretur. Illi autem patres qui fuerunt ante legem, familias suas
instruxerunt de rebus divinis per modum paternae admonitionis. Unde et
dominus dicit de Abraham, scio quod praecepturus sit filiis suis et
domui suae post se ut custodiant viam domini.
Ad tertium dicendum quod Baptismus in se continet perfectionem
salutis, ad quam Deus omnes homines vocat, secundum illud I Tim.
II qui vult omnes homines salvos fieri. Et ideo Baptismus omnibus
populis proponitur. Circumcisio autem non continebat perfectionem
salutis, sed significabat ipsam ut fiendam per Christum, qui erat ex
Iudaeorum populo nasciturus. Et ideo illi soli populo data est
circumcisio.
Ad quartum dicendum quod circumcisionis institutio est ut signum fidei
Abrahae, qui credidit se patrem futurum Christi sibi repromissi, et
ideo convenienter solis maribus competebat. Peccatum etiam originale,
contra quod specialiter circumcisio ordinabatur, a patre trahitur, non
a matre, ut in secunda parte dictum est. Sed Baptismus continet
virtutem Christi, qui est universalis salutis causa omnium, et
remissio omnium peccatorum.
|
|