|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ritus circumcisionis non
fuerit conveniens. Circumcisio enim, ut dictum est, fidei quaedam
professio est. Sed fides in vi apprehensiva existit, cuius
operationes maxime apparent in capite. Ergo magis debuit signum
circumcisionis dari in capite quam in membro generationis.
2. Praeterea, ad usum sacramentorum sumimus ea quorum est communior
usus, sicut aqua ad abluendum, et panem ad reficiendum. Sed ad
incidendum communius utimur cultello ferreo quam petrino. Ergo
circumcisio non debuit fieri cultello petrino.
3. Praeterea, sicut Baptismus instituitur in remedium originalis
peccati, ita et circumcisio, sicut Beda dicit. Sed nunc Baptismus
non differtur usque ad octavum diem, ne pueris periculum damnationis
immineat propter originale peccatum, si non baptizati decedant.
Quandoque etiam tardatur Baptismus post octavum diem. Ergo etiam
circumcisioni non debuit determinari octavus dies, sed debebat
quandoque praeveniri, sicut etiam quandoque tardabatur.
Sed contra est quod Rom. IV, super illud, et signum accepit
circumcisionis, determinatur in Glossa praedictus circumcisionis
ritus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio quoddam signum
fidei est institutum a Deo, cuius sapientiae non est numerus.
Determinare autem convenientia signa est sapientiae opus. Et ideo
concedendum est quod ritus circumcisionis fuit conveniens.
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio convenienter fiebat in membro
generationis. Primo quidem, quia erat signum fidei qua Abraham
credidit Christum ex suo semine nasciturum. Secundo, quia erat in
remedium peccati originalis, quod per actum generationis traducitur.
Tertio, quia ordinabatur ad diminutionem carnalis concupiscentiae,
quae praecipue in membris illis viget, propter abundantiam
delectationis venereorum.
Ad secundum dicendum quod cultellus lapideus non erat de necessitate
circumcisionis. Unde non invenitur tale instrumentum praecepto divino
determinatum; neque communiter tali instrumento Iudaei utebantur ad
circumcidendum; sed neque modo utuntur. Leguntur tamen aliquae
circumcisiones famosae cultello lapideo factae, sicut legitur Exod.
IV, quod tulit Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium
filii sui; et Iosue V dicitur, fac tibi cultros lapideos, et
circumcide secundo filios Israel. Per quod figurabatur circumcisionem
spiritualem esse faciendam per Christum, de quo dicitur, I Cor.
X, petra autem erat Christus.
Ad tertium dicendum quod octavus dies determinatus erat circumcisioni,
tum propter mysterium, quia in octava aetate, quae est aetas
resurgentium, quasi in octavo die, perficietur per Christum
spiritualis circumcisio, quando auferet ab electis non solum culpam,
sed etiam omnem poenalitatem. Tum etiam propter teneritudinem infantis
ante octavum diem. Unde etiam de aliis animalibus Levit. XXII
praecipitur, bos, ovis et capra, cum generata fuerint, septem diebus
erunt sub ubere matris suae, die autem octavo et deinceps offerri
poterunt domino. Erat autem octavus dies de necessitate praecepti,
ita scilicet quod octavum diem praetermittentes peccabant, etiam si
esset sabbatum; secundum illud Ioan. VII, circumcisionem accipit
homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. Non tamen erat de
necessitate sacramenti, quia, si aliqui essent omittentes octavum
diem, postea poterant circumcidi. Quidam etiam dicunt quod, propter
periculum imminentis mortis, poterat octavus dies praeveniri. Sed hoc
nec ex auctoritate Scripturae, nec ex consuetudine Iudaeorum haberi
potest. Unde melius est dicendum, sicut etiam Hugo de sancto
Victore dicit, quod octavus dies nulla necessitate praeveniebatur.
Unde super illud Prov. IV, unigenitus eram coram matre mea, dicit
Glossa quod alius Bersabee parvulus non computabatur, quia, ante
octavum diem mortuus, nominatus non fuit; et per consequens nec
circumcisus.
|
|