|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non
conferebat gratiam iustificantem. Dicit enim apostolus, Galat.
II, si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est, idest
sine causa. Sed circumcisio erat quaedam obligatio legis implendae,
secundum illud Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se
quoniam debitor est universae legis faciendae. Ergo, si ex
circumcisione est iustitia, Christus gratis, idest sine causa,
mortuus est. Sed hoc est inconveniens. Non ergo ex circumcisione
erat gratia iustificans a peccato.
2. Praeterea, ante institutionem circumcisionis sola fides ad
iustificationem sufficiebat, dicit enim Gregorius, in Moral., quod
apud nos valet aqua Baptismatis, hoc egit apud veteres pro parvulis
sola fides. Sed virtus fidei non est imminuta propter mandatum
circumcisionis. Ergo sola fides parvulos iustificabat, et non
circumcisio.
3. Praeterea, Iosue V legitur quod populus qui natus est in
deserto per quadraginta annos, incircumcisus fuit. Si ergo per
circumcisionem auferebatur peccatum originale, videtur quod omnes qui
in deserto mortui sunt, tam parvuli quam adulti, fuerint damnati. Et
eadem obiectio est de pueris qui moriebantur ante octavum diem
circumcisionis, qui praeveniri non debebat, sicut dictum est.
4. Praeterea, nihil impedit introitum regni caelestis nisi
peccatum. Sed circumcisi ante passionem impediebantur ab introitu
regni caelestis. Non ergo per circumcisionem homines iustificabantur a
peccato.
5. Praeterea, peccatum originale non dimittitur sine actuali, quia
impium est a Deo dimidiam sperare veniam, ut Augustinus dicit. Sed
nunquam legitur quod per circumcisionem remitteretur actuale peccatum.
Ergo neque etiam originale per eam dimittebatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Valerium contra Iulianum,
ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat signaculum
iustitiae fidei, ad sanctificationem purgationis valebat parvulis
originalis veterisque peccati, sicut etiam Baptismus ex illo coepit
valere tempore ad innovationem hominis, ex quo institutus est.
Respondeo dicendum quod ab omnibus communiter ponitur quod in
circumcisione originale peccatum remittebatur. Quidam tamen dicebant
quod non conferebatur gratia, sed solum remittebatur peccatum. Quod
Magister ponit in I dist. IV Sent., et Rom. IV in Glossa.
Sed hoc non potest esse, quia culpa non remittitur nisi per gratiam,
secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius,
et cetera. Et ideo alii dixerunt quod per circumcisionem conferebatur
gratia quantum ad effectus remissionis culpae, sed non quantum ad
effectus positivos, ne dicere cogerentur quod gratia in circumcisione
collata sufficiebat ad implendum mandata legis, et ita superfluus fuit
adventus Christi. Sed etiam haec positio stare non potest. Primo
quidem, quia per circumcisionem dabatur pueris facultas suo tempore
perveniendi ad gloriam, quae est ultimus effectus positivus gratiae.
Secundo, quia priores sunt naturaliter, secundum ordinem causae
formalis, effectus positivi quam privativi, licet secundum ordinem
causae materialis sit e converso, forma enim non excludit privationem
nisi informando subiectum. Et ideo alii dixerunt quod in circumcisione
conferebatur gratia etiam quantum ad aliquem effectum positivum, qui
est facere dignum vita aeterna, sed non quantum ad omnes effectus,
quia non sufficiebat reprimere concupiscentiam fomitis, nec etiam ad
implendum mandata legis. Quod etiam aliquando mihi visum est. Sed
diligenter consideranti apparet quod non est verum. Quia minima gratia
potest resistere cuilibet concupiscentiae, et vitare omne peccatum
mortale, quod committitur in transgressione mandatorum legis, minima
enim caritas plus diligit Deum quam cupiditas millia auri et argenti.
Et ideo dicendum quod in circumcisione conferebatur gratia quantum ad
omnes gratiae effectus, aliter tamen quam in Baptismo. Nam in
Baptismo confertur gratia ex virtute ipsius Baptismi, quam habet
inquantum est instrumentum passionis Christi iam perfectae.
Circumcisio autem conferebat gratiam inquantum erat signum fidei
passionis Christi futurae, ita scilicet quod homo qui accipiebat
circumcisionem, profitebatur se suscipere talem fidem; vel adultus pro
se, vel alius pro parvulis. Unde et apostolus dicit, Rom. IV,
quod Abraham accepit signum circumcisionis, signaculum iustitiae
fidei, quia scilicet iustitia ex fide erat significata, non ex
circumcisione significante. Et quia Baptismus operatur
instrumentaliter in virtute passionis Christi, non autem circumcisio,
ideo Baptismus imprimit characterem incorporantem hominem Christo, et
copiosiorem gratiam confert quam circumcisio, maior enim est effectus
rei iam praesentis quam spei.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet si ex circumcisione
esset iustitia aliter quam per fidem passionis Christi.
Ad secundum dicendum quod, sicut ante institutionem circumcisionis
fides Christi futuri iustificabat tam pueros quam adultos, ita et
circumcisione data. Sed antea non requirebatur aliquod signum
protestativum huius fidei, quia nondum homines fideles seorsum ab
infidelibus coeperant adunari ad cultum unius Dei. Probabile tamen
est quod parentes fideles pro parvulis natis, et maxime in periculo
existentibus, aliquas preces Deo funderent, vel aliquam benedictionem
eis adhiberent, quod erat quoddam signaculum fidei, sicut adulti pro
seipsis preces et sacrificia offerebant.
Ad tertium dicendum quod populus in deserto praetermittens mandatum
circumcisionis excusabatur, tum quia nesciebant quando castra
movebantur; tum quia, ut Damascenus dicit, non necesse erat eos
aliquod signum distinctionis habere quando seorsum ab aliis populis
habitabant. Et tamen, ut Augustinus dicit, inobedientiam
incurrebant qui ex contemptu praetermittebant. Videtur tamen quod
nulli incircumcisi mortui fuerint in deserto, quia in Psalmo dicitur,
non erat in tribubus eorum infirmus, sed illi soli videntur mortui in
deserto qui fuerant in Aegypto circumcisi. Si tamen aliqui ibi
incircumcisi mortui sunt, eadem ratio est de his et de his qui
moriebantur ante circumcisionis institutionem. Quod etiam
intelligendum est de pueris qui moriebantur ante octavum diem tempore
legis.
Ad quartum dicendum quod in circumcisione auferebatur originale
peccatum ex parte personae, remanebat tamen impedimentum intrandi in
regnum caelorum ex parte totius naturae, quod fuit sublatum per
passionem Christi. Et ideo etiam Baptismus ante passionem Christi
non introducebat in regnum. Sed circumcisio, si haberet locum post
passionem Christi, introduceret in regnum.
Ad quintum dicendum quod adulti, quando circumcidebantur,
consequebantur remissionem non solum originalis, sed etiam actualium
peccatorum, non tamen ita quod liberarentur ab omni reatu poenae,
sicut in Baptismo, in quo confertur copiosior gratia.
|
|