|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod exorcismus non debeat
praecedere Baptismum. Exorcismus enim est contra energumenos, idest
arreptitios, ordinatus. Sed non omnes sunt tales. Ergo exorcismus
non debet praecedere Baptismum.
2. Praeterea, quandiu homo subiacet peccato, Diabolus in eo
potestatem habet, ut dicitur Ioan. VIII, qui facit peccatum,
servus est peccati. Sed peccatum tollitur per Baptismum. Non ergo
ante Baptismum sunt homines exorcizandi.
3. Praeterea, ad arcendum Daemonum potestatem est introducta aqua
benedicta. Non ergo ad hoc oportebat aliud remedium adhiberi per
exorcismos.
Sed contra est quod Caelestinus Papa dicit, sive parvuli sive
iuvenes ad regenerationis veniant sacramentum, non prius fontem vitae
adeant quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus immundus
ab eis abiiciatur.
Respondeo dicendum quod quicumque opus aliquod sapienter facere
proponit, prius removet impedimenta sui operis, unde dicitur Ierem.
IV, novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Diabolus
autem hostis est humanae salutis, quae homini per Baptismum
acquiritur; et habet potestatem aliquam in homine ex hoc ipso quod
subditur originali peccato, vel etiam actuali. Unde etiam
convenienter ante Baptismum expelluntur Daemones per exorcismos, ne
salutem hominis impediant. Quam quidem expulsionem significat
exsufflatio. Benedictio autem, cum manus impositione, praecludit
expulso viam ne redire possit. Sal autem in os missum, et narium et
aurium sputo linitio, significat receptionem doctrinae fidei quantum ad
aures, et approbationem quantum ad nares, et confessionem quantum ad
os. Olei vero inunctio significat aptitudinem hominis ad pugnandum
contra Daemones.
Ad primum ergo dicendum quod energumeni dicuntur quasi interius
laborantes extrinseca operatione Diaboli. Et quamvis non omnes
accedentes ad Baptismum corporaliter ab eo vexentur, omnes tamen non
baptizati potestati Daemonum subiiciuntur, saltem propter reatum
originalis peccati.
Ad secundum dicendum quod in Baptismo per ablutionem excluditur
potestas Daemonis ab homine quantum ad hoc quod impedit eum a
perceptione gloriae. Sed exorcismi excludunt potestatem Daemonis
inquantum impedit hominem a perceptione sacramenti.
Ad tertium dicendum quod aqua benedicta datur contra impugnationes
Daemonum quae sunt ab exteriori. Sed exorcismus ordinatur contra
impugnationes Daemonum quae sunt ab interiori, unde, energumeni
dicuntur, quasi interius laborantes, illi qui exorcizantur. Vel
dicendum quod, sicut remedium contra peccatum secundo datur
poenitentia, quia Baptismus non iteratur; ita in remedium contra
impugnationes Daemonum secundo datur aqua benedicta, quia exorcismi
baptismales non iterantur.
|
|