|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ea quae aguntur in
exorcismo non efficiant aliquid, sed solum significent. Si enim puer
post exorcismos moriatur ante Baptismum, salutem non consequitur.
Sed ad hoc ordinatur effectus eorum quae in sacramentis aguntur, ut
homo consequatur salutem, unde et Marc. ult. dicitur, qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ergo ea quae aguntur in
exorcismo nihil efficiunt, sed solum significant.
2. Praeterea, hoc solum requiritur ad sacramentum novae legis ut sit
signum et causa, sicut supra dictum est. Si ergo ea quae aguntur in
exorcismo aliquid efficiant, videtur quod singula sint quaedam
sacramenta.
3. Praeterea, sicut exorcismus ordinatur ad Baptismum, ita, si
aliquid in exorcismo efficitur, ordinatur ad effectum Baptismi. Sed
dispositio ex necessitate praecedit formam perfectam, quia forma non
recipitur nisi in materia disposita. Sequeretur ergo quod nullus
posset consequi effectum Baptismi nisi prius exorcizatus, quod patet
esse falsum. Non ergo ea quae aguntur in exorcismis aliquem effectum
habent.
4. Praeterea, sicut quaedam aguntur in exorcismo ante Baptismum,
ita etiam quaedam aguntur post Baptismum, sicut quod sacerdos
baptizatum ungit in vertice. Sed ea quae post Baptismum aguntur non
videntur aliquid efficere, quia secundum hoc, effectus Baptismi esset
imperfectus. Ergo nec ea quae ante Baptismum aguntur in exorcismo.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de symbolo, parvuli
exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis Diaboli potestas
inimica, quae decepit hominem. Nihil autem agitur frustra per
Ecclesiam. Ergo per huiusmodi exsufflationes hoc agitur ut Daemonum
potestas expellatur.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt ea quae in exorcismo aguntur
nihil efficere, sed solum significare. Sed hoc patet esse falsum,
per hoc quod Ecclesia in exorcismis imperativis verbis utitur ad
expellendum Daemonis potestatem, puta cum dicit, ergo, maledicte
Diabole, exi ab eo, et cetera. Et ideo dicendum est quod aliquem
effectum habent, differenter tamen ab ipso Baptismo. Nam per
Baptismum datur homini gratia ad plenam remissionem culparum. Per ea
vero quae in exorcismo aguntur, excluditur duplex impedimentum gratiae
salutaris percipiendae. Quorum unum est impedimentum extrinsecum,
prout Daemones salutem hominis impedire conantur. Et hoc impedimentum
excluditur per exsufflationes, quibus potestas Daemonis repellitur,
ut patet ex inducta auctoritate Augustini, quantum scilicet ad hoc
quod non praestet impedimentum sacramento suscipiendo. Manet tamen
potestas Daemonis in homine quantum ad maculam peccati et reatum
poenae, quousque peccatum per Baptismum tollatur. Et secundum hoc
Cyprianus dicit, scias Diaboli nequitiam posse remanere usque ad
aquam salutarem, in Baptismo autem omnem nequitiam amittere. Aliud
autem impedimentum est intrinsecum, prout scilicet homo ex infectione
originalis peccati habet sensus praeclusos ad percipienda salutis
mysteria. Unde Rabanus, de institutione clericorum, dicit quod per
salivam typicam et sacerdotis tactum sapientia et virtus divina salutem
catechumenis operatur, ut aperiantur eis nares ad recipiendum odorem
notitiae Dei, ut aperiantur aures ad audiendum mandata Dei, ut
aperiantur illis sensus in intimo corde ad respondendum.
Ad primum ergo dicendum quod per ea quae aguntur in exorcismo non
tollitur culpa, propter quam homo punitur post mortem, sed solum
tolluntur impedimenta recipiendi remissionem culpae per sacramentum.
Unde post mortem exorcismus non valet sine Baptismo. Praepositinus
autem dicit quod pueri exorcizati, si moriantur ante Baptismum,
minores tenebras patientur. Sed hoc non videtur verum, quia tenebrae
illae sunt carentia divinae visionis, quae non recipit magis et minus.
Ad secundum dicendum quod de ratione sacramenti est quod perficiat
principalem effectum, qui est gratia remittens culpam, vel supplens
aliquem hominis defectum. Quod quidem non fit per ea quae aguntur in
exorcismo, sed solum huiusmodi impedimenta tolluntur. Et ideo non
sunt sacramenta, sed sacramentalia quaedam.
Ad tertium dicendum quod dispositio sufficiens ad suscipiendam gratiam
baptismalem est fides et intentio, vel propria eius qui baptizatur, si
sit adultus, vel Ecclesiae, si sit parvulus. Ea vero quae aguntur
in exorcismo, ordinantur ad removendum impedimenta. Et ideo sine eis
potest aliquis consequi effectum Baptismi. Non tamen sunt huiusmodi
praetermittenda, nisi in necessitatis articulo. Et tunc, cessante
periculo, debent suppleri, ut servetur uniformitas in Baptismo. Nec
frustra supplentur post Baptismum, quia, sicut impeditur effectus
Baptismi antequam percipiatur, ita potest impediri postquam fuerit
perceptus.
Ad quartum dicendum quod eorum quae aguntur post Baptismum circa
baptizatum, aliquid est quod non solum significat, sed efficit, puta
inunctio quae fit in vertice, quae operatur conservationem gratiae
baptismalis. Aliquid autem est quod nihil efficit, sed solum
significat, sicut quod datur eis vestis candida, ad significandam
novitatem vitae.
|
|