|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit sacerdotis
catechizare et exorcizare baptizandum. Ad officium enim ministrorum
pertinet habere operationem super immundos, ut Dionysius, V cap.
Eccl. Hier., dicit. Sed catechumeni, qui instruuntur in
catechismo, et energumeni, qui purgantur in exorcismo, computantur
inter immundos, ut Dionysius ibidem dicit. Ergo catechizare et
exorcizare non pertinet ad officium sacerdotis, sed potius
ministrorum.
2. Praeterea, catechumeni instruuntur de fide per sacram
Scripturam, quae in Ecclesia per ministros recitatur, sicut enim per
lectores in Ecclesia legitur vetus testamentum, ita etiam per diacones
et subdiacones legitur novum. Et sic ad ministros pertinet
catechizare. Similiter etiam et exorcizare, ut videtur, ad ministros
pertinet. Dicit enim Isidorus, in quadam epistola, ad exorcistam
pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et
catechumenos in exorcismo imponere. Non ergo pertinet ad officium
sacerdotis catechizare et exorcizare.
3. Praeterea, catechizare idem est quod docere, et hoc idem est
quod perficere. Quod ad officium episcoporum pertinet, ut dicit
Dionysius, V cap. Eccl. Hier. Non ergo pertinet ad officium
sacerdotis.
Sed contra est quod Nicolaus Papa dicit, catechismi baptizandorum a
sacerdotibus uniuscuiusque Ecclesiae fieri possunt. Gregorius etiam,
super Ezech., dicit, sacerdotes, cum per exorcismi gratiam manum
credentibus imponunt, quid aliud faciunt nisi quod Daemonia
eiiciuntur.
Respondeo dicendum quod minister comparatur ad sacerdotem sicut
secundarium et instrumentale agens ad principale, ut indicat ipsum
nomen ministri. Agens autem secundarium non agit sine principali
agente in operando. Quanto autem operatio est potior, tanto
principale agens indiget potioribus instrumentis. Potior autem est
operatio sacerdotis inquantum confert ipsum sacramentum, quam in
praeparatoriis ad sacramentum. Et ideo supremi ministri, qui dicuntur
diacones, cooperantur sacerdoti in ipsa collatione sacramentorum,
dicit enim Isidorus quod ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus et
ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in
Baptismo scilicet, in chrismate, patena et calice. Inferiores autem
ministri cooperantur sacerdoti in his quae sunt praeparatoria ad
sacramenta, sicut lectores in catechismo, exorcistae in exorcismo.
Ad primum ergo dicendum quod super immundos ministri habent operationem
ministerialem et quasi instrumentalem, sed sacerdos principalem.
Ad secundum dicendum quod lectores et exorcistae habent officium
catechizandi et exorcizandi, non quidem principaliter, sed sicut in
his sacerdoti ministrantes.
Ad tertium dicendum quod multiplex est instructio. Una conversiva ad
fidem. Quam Dionysius attribuit episcopo, in II cap. Eccl.
Hier., et potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet
fideli. Secunda est instructio qua quis eruditur de fidei rudimentis,
et qualiter se debeat habere in susceptione sacramentorum. Et haec
pertinet secundario quidem ad ministros, principaliter autem ad
sacerdotes. Tertia est instructio de conversatione Christianae
vitae. Et haec pertinet ad patrinos. Quarta est instructio de
profundis mysteriis fidei, et perfectione Christianae vitae. Et haec
ex officio pertinet ad episcopos.
|
|