|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit
conferendum homini in fronte. Hoc enim sacramentum est perfectivum
Baptismi, ut supra dictum est. Sed sacramentum Baptismi confertur
homini in toto corpore. Ergo hoc sacramentum non debet conferri solum
in fronte.
2. Praeterea, hoc sacramentum datur ad robur spirituale, ut supra
dictum est. Sed spirituale robur maxime consistit in corde. Ergo hoc
sacramentum magis debet conferri supra cor quam in fronte.
3. Praeterea, hoc sacramentum datur homini ad hoc quod libere fidem
Christi confiteatur. Sed ore fit confessio ad salutem, ut dicitur
Rom. X. Ergo hoc sacramentum magis debet conferri circa os quam in
fronte.
Sed contra est quod Rabanus dicit, in libro de Institut.
Cleric., signatur baptizatus chrismate in summitate capitis per
sacerdotem, per pontificem vero in fronte.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in hoc sacramento
homo accipit spiritum sanctum ad robur spiritualis pugnae, ut fortiter
etiam inter adversarios fidei fidem Christi confiteatur. Unde
convenienter signatur chrismate signo crucis in fronte, propter duo.
Primo quidem, quia insignitur signo crucis sicut miles signo ducis,
quod quidem debet esse evidens et manifestum. Inter omnia autem loca
corporis humani maxime manifestus est frons, qui quasi nunquam
obtegitur. Et ideo linitur confirmatus chrismate in fronte, ut in
manifesto demonstraret se esse Christianum, sicut et apostoli post
receptum spiritum sanctum se manifestaverunt, qui prius in cenaculo
latebant. Secundo, quia aliquis impeditur a libera confessione
nominis Christi propter duo, scilicet propter timorem, et propter
verecundiam. Utriusque autem horum signum maxime manifestatur in
fronte, propter propinquitatem imaginationis, et propter hoc quod
spiritus a corde directe ad frontem ascendunt, unde verecundati
erubescunt, timentes autem pallescunt, ut dicitur in IV Ethic. Et
ideo in fronte signatur chrismate, ut neque propter timorem neque
propter erubescentiam nomen Christi confiteri praetermittat.
Ad primum ergo dicendum quod per Baptismum regeneramur ad vitam
spiritualem, quae ad totum hominem pertinet. Sed in confirmatione
roboramur ad pugnam, cuius signum ferendum est in fronte, quasi in
evidenti loco.
Ad secundum dicendum quod principium fortitudinis est in corde, sed
signum apparet in fronte, unde dicitur Ezech. III, ecce, dedi
frontem tuam duriorem frontibus eorum. Et ideo sacramentum
Eucharistiae, quo homo in seipso confirmatur, pertinet ad cor,
secundum illud Psalmi, panis cor hominis confirmet. Sed sacramentum
confirmationis requiritur in signum fortitudinis ad alios. Et ideo
exhibetur in fronte.
Ad tertium dicendum quod hoc sacramentum datur ad libere confitendum,
non autem ad confitendum simpliciter, quia hoc fit etiam in Baptismo.
Et ideo non debet dari in ore, sed in fronte, ubi apparent signa
passionum quibus libera confessio impeditur.
|
|