|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ille qui confirmatur non
debet ab alio teneri ad confirmationem. Hoc enim sacramentum non solum
pueris, sed etiam adultis exhibetur. Adulti autem per seipsos stare
possunt. Ergo ridiculum est quod ab alio teneantur.
2. Praeterea, ille qui iam est de Ecclesia, liberum habet accessum
ad Ecclesiae principem, qui est episcopus. Sed hoc sacramentum,
sicut dictum est, non exhibetur nisi baptizato, qui iam est membrum
Ecclesiae. Ergo videtur quod non debeat per alium exhiberi episcopo
ad hoc sacramentum recipiendum.
3. Praeterea, hoc sacramentum datur ad robur spirituale. Quod
magis viget in viris quam in mulieribus, secundum illud Prov. ult.,
mulierem fortem quis inveniet? Ergo ad minus mulier non debet tenere
virum ad confirmationem.
Sed contra est quod Innocentius Papa dicit, et habetur in decretis,
XXX, qu. IV, si quis ex coniugio filium aut filiam alterius de
sacro fonte susceperit, aut ad chrisma tenuerit, et cetera. Ergo,
sicut requiritur quod aliquis baptizatum de sacro fonte levet, ita
debet aliquis teneri ad sacramentum confirmationis accipiendum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, hoc sacramentum exhibetur
homini ad robur pugnae spiritualis. Sicut autem aliquis de novo natus
indiget instructore in his quae pertinent ad conversationem vitae,
secundum illud Heb. XII, patres quidem carnis nostrae habuimus
eruditores, et obtemperabamus eis; ita illi qui assumuntur ad pugnam,
indigent eruditoribus a quibus instruantur de his quae pertinent ad
modum certaminis; et ideo in bellis materialibus constituuntur duces et
centuriones, per quos alii gubernentur. Et propter hoc etiam ille qui
accipit hoc sacramentum, ab alio tenetur, quasi per alium in pugna
erudiendus. Similiter etiam, quia per hoc sacramentum confertur
homini perfectio spiritualis aetatis, sicut dictum est; ideo ille qui
ad hoc sacramentum accedit, sustentatur, quasi adhuc spiritualiter
imbecillis et puer.
Ad primum ergo dicendum quod, licet ille qui confirmatur sit adultus
corporaliter, nondum tamen est adultus spiritualiter.
Ad secundum dicendum quod, licet baptizatus sit effectus membrum
Ecclesiae, nondum tamen est adscriptus militiae Christianae. Et
ideo episcopo, tanquam duci exercitus, per alium exhibetur iam
militiae Christianae adscriptum. Non enim debet alium ad
confirmationem tenere qui nondum est confirmatus.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur Coloss. III, in Christo
Iesu non est masculus neque femina. Et ideo non differt utrum
masculus vel femina teneat aliquem in confirmatione.
|
|