|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod non solus episcopus
hoc sacramentum conferre possit. Gregorius enim, scribens Ianuario
episcopo, dicit, pervenit ad nos quosdam scandalizatos fuisse quod
presbyteros chrismate tangere eos qui baptizati sunt, prohibuimus. Et
nos quidem secundum veterem usum nostrae Ecclesiae fecimus, sed si
omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut
presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant,
concedimus. Sed illud quod pertinet ad necessitatem sacramentorum,
non est propter vitandum scandalum immutandum. Ergo videtur quod non
sit de necessitate huius sacramenti quod ab episcopo conferatur.
2. Praeterea, sacramentum Baptismi videtur esse maioris efficaciae
quam sacramentum confirmationis, quia per Baptismum fit plena remissio
peccatorum et quantum ad culpam et quantum ad poenam, quod non fit in
hoc sacramento. Sed simplex sacerdos ex suo officio potest tradere
sacramentum Baptismi, et in necessitate quilibet, etiam non
ordinatus, potest baptizare. Ergo non est de necessitate huius
sacramenti quod ab episcopo conferatur.
3. Praeterea, summitas capitis, ubi secundum medicos est locus
rationis (scilicet particularis, quae dicitur virtus cogitativa),
est nobilior fronte, ubi est locus imaginativae virtutis. Sed simplex
sacerdos potest baptizatos chrismate ungere in vertice. Ergo multo
magis potest eos chrismate signare in fronte, quod pertinet ad hoc
sacramentum.
Sed contra est quod Eusebius Papa dicit, manus impositionis
sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non
potest nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis
quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis
quam qui eorum locum tenent, unquam perfici potest, aut fieri debet.
Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec
inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. Est igitur de
necessitate huius sacramenti, quod dicitur sacramentum manus
impositionis, quod ab episcopo tradatur.
Respondeo dicendum quod in quolibet opere ultima consummatio supremae
arti aut virtuti reservatur, sicut praeparatio materiae pertinet ad
inferiores artifices, superior autem dat formam, supremus autem est ad
quem pertinet usus, qui est finis artificiatorum; et epistola quae a
notario scribitur, a domino signatur. Fideles autem Christi sunt
quoddam divinum opus, secundum illud I Cor. III, Dei
aedificatio estis, sunt etiam quasi quaedam epistola spiritu Dei
scripta, sicut dicitur II Cor. III. Hoc autem confirmationis
sacramentum est quasi ultima consummatio sacramenti Baptismi, ita
scilicet quod per Baptismum aedificatur homo in domum spiritualem, et
conscribitur quasi quaedam spiritualis epistola; sed per sacramentum
confirmationis, quasi domus aedificata, dedicatur in templum spiritus
sancti; et quasi epistola conscripta, signatur signo crucis. Et ideo
collatio huius sacramenti episcopis reservatur, qui obtinent summam
potestatem in Ecclesia, sicut in primitiva Ecclesia per impositionem
manus apostolorum, quorum vicem gerunt episcopi, plenitudo spiritus
sancti dabatur, ut habetur Act. VIII. Unde Urbanus Papa
dicit, omnes fideles per manus impositionem episcoporum spiritum
sanctum post Baptismum accipere debent, ut pleni Christiani
inveniantur.
Ad primum ergo dicendum quod Papa in Ecclesia habet plenitudinem
potestatis, ex qua potest quaedam quae sunt superiorum ordinum,
committere inferioribus quibusdam, sicut presbyteris concedit conferre
minores ordines, quod pertinet ad potestatem episcopalem. Et ex hac
plenitudine potestatis concessit beatus Gregorius Papa quod simplices
sacerdotes conferrent hoc sacramentum, quandiu scandalum tolleretur.
Ad secundum dicendum quod sacramentum Baptismi est efficacius quam hoc
sacramentum quantum ad remotionem mali, eo quod est spiritualis
generatio, quae est mutatio de non esse in esse. Hoc autem
sacramentum est efficacius ad proficiendum in bono, quia est quoddam
spirituale augmentum de esse imperfecto ad esse perfectum. Et ideo hoc
sacramentum digniori ministro committitur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Rabanus dicit, in libro de
Institut. Cleric., signatur baptizatus chrismate in summitate
capitis per sacerdotem, per pontificem vero in fronte, ut priori
unctione significetur super ipsum spiritus sancti descensio ad
habitationem Deo consecrandam, in secunda quoque ut eiusdem spiritus
sancti septiformis gratia, cum omni plenitudine sanctitatis et
scientiae et virtutis, venire in hominem declaretur. Non ergo propter
digniorem partem, sed propter potiorem effectum, haec unctio episcopis
reservatur.
|
|