|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod ritus huius
sacramenti non sit conveniens. Sacramentum enim Baptismi est maioris
necessitatis quam hoc sacramentum, ut supra dictum est. Sed Baptismo
deputantur certa tempora, scilicet Pascha et Pentecoste. Ergo etiam
huic sacramento aliquod certum tempus debet praefigi.
2. Praeterea, sicut hoc sacramentum requirit devotionem et dantis et
recipientis, ita etiam et sacramentum Baptismi. Sed in sacramento
Baptismi non requiritur quod a ieiunis sumatur vel conferatur. Ergo
videtur inconvenienter statutum in Aurelianensi Concilio, ut ieiuni
ad confirmationem veniant; et in Concilio Meldensi ut episcopi non
nisi ieiuni per impositionem manus spiritum sanctum tradant.
3. Praeterea, chrisma est quoddam signum plenitudinis spiritus
sancti, ut supra dictum est. Sed plenitudo spiritus sancti data est
fidelibus Christi in die Pentecostes, ut habetur Act. II. Magis
ergo deberet chrisma confici et benedici in festo Pentecostes quam in
cena domini.
Sed contra est usus Ecclesiae, quae a spiritu sancto gubernatur.
Respondeo dicendum quod dominus, Matth. XVIII, fidelibus suis
promisit dicens, ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo,
ibi sum in medio eorum. Et ideo firmiter tenendum est quod
ordinationes Ecclesiae dirigantur secundum sapientiam Christi. Et
propter hoc certum esse debet ritus quos Ecclesia observat in hoc et in
aliis sacramentis, esse convenientes.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Melchiades Papa dicit, ita
coniuncta sunt haec duo sacramenta, scilicet Baptismi et
confirmationis, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus
possint segregari, et unum sine altero rite perfici non possit. Et
ideo eadem tempora sunt praefixa Baptismo solemniter celebrando et huic
sacramento. Sed quia hoc sacramentum a solis episcopis datur, qui non
sunt semper praesentes ubi presbyteri baptizant, oportuit, quantum ad
communem usum, sacramentum confirmationis etiam in alia tempora
differri.
Ad secundum dicendum quod ab illa prohibitione excipiuntur infirmi et
morte periclitantes, sicut in statuto Meldensis Concilii legitur.
Et ideo, propter multitudinem fidelium, et propter pericula
imminentia, sustinetur ut hoc sacramentum, quod non nisi ab episcopis
dari potest, etiam a non ieiunis detur vel accipiatur, quia unus
episcopus, praecipue in magna dioecesi, non sufficeret ad omnes
confirmandos, si ei tempus arctaretur. Ubi tamen congrue observari
potest, convenientius est ut a ieiunis detur et accipiatur.
Ad tertium dicendum quod, sicut ex Concilio Martini Papae habetur,
omni tempore licebat chrisma conficere. Sed quia solemnis Baptismus,
ad quem requiritur usus chrismatis, in vigilia Paschae celebratur,
congrue ordinatum est ut per biduum ante ab episcopo chrisma
benedicatur, ut possit per dioecesim destinari. Dies etiam ille satis
congruit ad materias sacramentorum benedicendas, in quo fuit
Eucharistiae sacramentum institutum, ad quod omnia alia sacramenta
quodammodo ordinantur, sicut dictum est.
|
|