|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod confirmatio non sit
sacramentum. Sacramenta enim ex divina institutione efficaciam
habent, sicut supra dictum est. Sed confirmatio non legitur a
Christo instituta. Ergo non est sacramentum.
2. Praeterea, sacramenta novae legis in veteri praefigurata
fuerunt, ut apostolus dicit, I Cor. X, quod omnes in Moyse
baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eandem spiritualem escam
manducaverunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt. Sed
confirmatio non fuit praefigurata in veteri testamento. Ergo non est
sacramentum.
3. Praeterea, sacramenta ordinantur ad hominum salutem. Sed sine
confirmatione potest esse salus, nam pueri baptizati sine confirmatione
decedentes salvantur. Ergo confirmatio non est sacramentum.
4. Praeterea, per omnia sacramenta Ecclesiae homo Christo
conformatur, qui est sacramentorum auctor. Sed per confirmationem
homo Christo conformari non potest, qui non legitur esse confirmatus.
Sed contra est quod Melchiades Papa scribit Hispaniarum episcopis,
de his super quibus rogastis nos vos informari, idest, utrum maius sit
sacramentum manus impositio episcoporum an Baptismus, scitote utrumque
magnum esse sacramentum.
Respondeo dicendum quod sacramenta novae legis ordinantur ad speciales
gratiae effectus, et ideo, ubi occurrit aliquis specialis effectus
gratiae, ibi ordinatur speciale sacramentum. Quia vero sensibilia et
corporalia gerunt spiritualium et intelligibilium similitudinem, ex his
quae in vita corporali aguntur, percipere possumus quid in spirituali
vita speciale existat. Manifestum est autem quod in vita corporali
specialis quaedam perfectio est quod homo ad perfectam aetatem
perveniat, et perfectas actiones hominis agere possit, unde et
apostolus dicit, I Cor. XIII, cum autem factus sum vir,
evacuavi quae erant parvuli. Et inde etiam est quod, praeter motum
generationis, quo aliquis accipit vitam corporalem, est motus
augmenti, quo aliquis perducitur ad perfectam aetatem. Sic igitur et
vitam spiritualem homo accipit per Baptismum, qui est spiritualis
regeneratio. In confirmatione autem homo accipit quasi quandam aetatem
perfectam spiritualis vitae. Unde Melchiades Papa dicit, spiritus
sanctus, qui super aquas Baptismi salutifero descendit lapsu, in
fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum
praestat ad gratiam. In Baptismo regeneramur ad vitam, post
Baptismum roboramur. Et ideo manifestum est quod confirmatio est
speciale sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod circa institutionem huius sacramenti est
triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod hoc sacramentum non fuit
institutum nec a Christo nec ab apostolis, sed postea processu
temporis in quodam Concilio. Alii vero dixerunt quod fuit institutum
ab apostolis. Sed hoc non potest esse, quia instituere novum
sacramentum pertinet ad potestatem excellentiae, quae competit soli
Christo. Et ideo dicendum quod Christus instituit hoc sacramentum,
non exhibendo, sed promittendo, secundum illud Ioan. XVI, nisi
ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam
eum ad vos. Et hoc ideo quia in hoc sacramento datur plenitudo
spiritus sancti, quae non erat danda ante Christi resurrectionem et
ascensionem, secundum illud Ioan. VII, nondum erat spiritus
datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.
Ad secundum dicendum quod confirmatio est sacramentum plenitudinis
gratiae, et ideo non potuit habere aliquid respondens in veteri lege,
quia nihil ad perfectum adduxit lex, ut dicitur Heb. VII.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, omnia sacramenta
sunt aliqualiter necessaria ad salutem, sed quaedam sine quibus non est
salus, quaedam vero sicut quae operantur ad perfectionem salutis. Et
hoc modo confirmatio est de necessitate salutis, quamvis sine ea possit
esse salus, dummodo non praetermittatur ex contemptu sacramenti.
Ad quartum dicendum quod illi qui confirmationem accipiunt, quae est
sacramentum plenitudinis gratiae, Christo conformantur inquantum ipse
a primo instanti suae conceptionis fuit plenus gratiae et veritatis, ut
dicitur Ioan. I. Quae quidem plenitudo declarata est in Baptismo,
quando spiritus sanctus descendit corporali specie super eum. Unde et
Luc. IV dicitur quod Iesus plenus spiritus sancto regressus est a
Iordane. Non autem conveniebat dignitati Christi, qui est
sacramentorum auctor, ut a sacramento plenitudinem gratiae acciperet.
|
|