|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod chrisma non sit
conveniens materia huius sacramenti. Hoc enim sacramentum, ut dictum
est, institutum est a Christo promittente discipulis spiritum
sanctum. Sed ipse misit eis spiritum sanctum absque chrismatis
unctione. Ipsi etiam apostoli hoc sacramentum conferebant per solam
manus impositionem, absque chrismate, dicitur enim Act. VIII
quod apostoli imponebant manus super baptizatos, et accipiebant
spiritum sanctum. Ergo chrisma non est materia huius sacramenti, quia
materia est de necessitate sacramenti.
2. Praeterea, confirmatio quodammodo perficit sacramentum
Baptismi, sicut supra dictum est, et ita debet ei conformari sicut
perfectio perfectibili. Sed in Baptismo est materia simplex
elementum, scilicet aqua. Ergo huius sacramenti non est conveniens
materia chrisma, quod conficitur ex oleo et balsamo.
3. Praeterea, oleum assumitur in materia huius sacramenti ad
inungendum. Sed quolibet oleo potest fieri inunctio, puta oleo quod
fit ex nucibus, et ex quibuscumque aliis rebus. Non ergo solum oleum
olivarum debet assumi ad huiusmodi sacramentum.
4. Praeterea, supra dictum est quod aqua assumitur ut materia ad
baptizandum quia ubique de facili invenitur. Sed oleum olivarum non
ubique invenitur, et multo minus balsamum. Non ergo chrisma, quod ex
his conficitur, est conveniens materia huius sacramenti.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in registro, presbyteri
baptizatos infantes signare in frontibus sacro chrismate non
praesumant. Ergo chrisma est materia huius sacramenti.
Respondeo dicendum quod chrisma est conveniens materia huius
sacramenti. Sicut enim dictum est, in hoc sacramento datur plenitudo
spiritus sancti ad robur spirituale, quod competit perfectae aetati.
Homo autem, cum ad perfectam aetatem pervenerit, incipit iam
communicare actiones suas ad alios, antea vero quasi singulariter sibi
ipsi vivit. Gratia vero spiritus sancti in oleo designatur, unde
Christus dicitur esse, unctus oleo laetitiae, propter plenitudinem
spiritus sancti quam habuit. Et ideo oleum competit materiae huius
sacramenti. Admiscetur autem balsamum propter fragrantiam odoris,
quae redundat ad alios, unde et apostolus dicit, II Cor. II,
Christi bonus odor sumus, et cetera. Et licet multa alia sint
odorifera, tamen praecipue accipitur balsamum, propter hoc quod habet
praecipuum odorem, et quia etiam incorruptionem praestat, unde
Eccli. XXIV dicitur, quasi balsamum non mixtum odor meus.
Ad primum ergo dicendum quod Christus ex potestate quam habet in
sacramentis, contulit apostolis rem huius sacramenti, idest
plenitudinem spiritus sancti, sine sacramento, eo quod ipsi primitias
spiritus sancti acceperunt, sicut dicitur Rom. VIII.
Nihilominus tamen aliquid conforme materiae huius sacramenti exhibitum
fuit apostolis sensibiliter in collatione spiritus sancti. Quod enim
spiritus sanctus sensibiliter super eos descendit in specie ignis, ad
eandem significationem refertur ad quam refertur oleum, nisi quod ignis
habet vim activam, oleum autem vim passivam, inquantum est materia et
fomentum ignis. Et hoc satis competebat, nam per apostolos gratia
spiritus sancti erat ad alios derivanda. Super apostolos etiam
spiritus sanctus descendit in figura linguae. Quod ad idem refertur
significandum quod significat balsamum, nisi quod lingua per locutionem
est communicativa ad alterum, balsamum vero per odorem; quia scilicet
apostoli replebantur spiritu sancto ut fidei doctores, alii vero
fideles ut operatores eorum quae pertinent ad aedificationem fidelium.
Similiter etiam ad impositionem manus apostolorum, et etiam ad eorum
praedicationem, descendebat plenitudo spiritus sancti super fideles sub
visibilibus signis, sicut a principio descenderat super apostolos,
unde Petrus dicit, Act. XI, cum coepissem loqui, cecidit
spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. Et ideo non
erat necessaria sensibilis materia sacramentalis, ubi sensibilia signa
miraculose exhibebantur divinitus. Utebantur tamen apostoli communiter
chrismate in exhibitione sacramenti, quando huiusmodi visibilia signa
non exhibebantur. Dicit enim Dionysius, IV cap. Eccl. Hier.,
est quaedam perfectiva operatio, quam duces nostri, idest apostoli,
chrismatis hostiam nominant.
Ad secundum dicendum quod Baptismus datur ad spiritualem vitam
simpliciter consequendam, et ideo competit illi sacramento materia
simplex. Sed hoc sacramentum datur ad plenitudinem consequendam
spiritus sancti, cuius est multiformis operatio, secundum illud Sap.
VII, est autem in illa spiritus sanctus, unicus, multiplex, et I
Cor. XII dicitur, divisiones gratiarum sunt, idem autem
spiritus. Et ideo convenienter huius sacramenti est materia
composita.
Ad tertium dicendum quod proprietates olei quibus significatur spiritus
sanctus, magis inveniuntur in oleo olivarum quam in quocumque alio
oleo. Unde et ipsa oliva, semper frondibus virens, virorem et
misericordiam spiritus sancti significat. Hoc etiam oleum proprie
dicitur oleum, et maxime habetur in usu ubi haberi potest. Quilibet
autem alius liquor ex similitudine huius oleum nominatur, nec est in
usu communi, nisi in supplementum apud eos quibus deest oleum
olivarum. Et ideo hoc oleum solum assumitur in usum huius et quorundam
aliorum sacramentorum.
Ad quartum dicendum quod Baptismus est sacramentum absolutae
necessitatis, et ideo eius materia debet ubique inveniri. Sufficit
autem quod materia huius sacramenti, quod non est tantae necessitatis,
possit de facili ad omnia loca terrarum deferri.
|
|