|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de necessitate
huius sacramenti quod chrisma, quod est materia huius sacramenti,
fuerit prius per episcopum consecratum. Baptismus enim, in quo fit
plena remissio peccatorum, non est minoris efficaciae quam hoc
sacramentum. Sed, licet quaedam sanctificatio adhibeatur aquae
baptismali ante Baptismum, non tamen est de necessitate sacramenti,
quia in articulo necessitatis praeteriri potest. Ergo nec est de
necessitate huius sacramenti quod chrisma fuerit per episcopum
consecratum.
2. Praeterea, idem non debet bis consecrari. Sed materia
sacramenti sanctificatur in ipsa collatione sacramenti per formam
verborum qua confertur sacramentum, unde et Augustinus dicit, super
Ioan., accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Non ergo
debet prius chrisma consecrari quam hoc sacramentum tradatur.
3. Praeterea, omnis consecratio quae fit in sacramentis, ad
consecutionem gratiae ordinatur. Sed materia sensibilis confecta ex
oleo et balsamo non est capax gratiae. Ergo non debet ei aliqua
consecratio adhiberi.
Sed contra est quod Innocentius Papa dicit, presbyteris, cum
baptizant, ungere baptizatos chrismate liceat, quod ab episcopo fuerat
consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis
debetur episcopis, cum tradunt Paraclitum; quod quidem fit in hoc
sacramento. Ergo ad hoc sacramentum requiritur quod materia huius
sacramenti prius per episcopum consecretur.
Respondeo dicendum quod tota sacramentorum sanctificatio a Christo
derivatur, ut supra dictum est. Est autem considerandum quod
quibusdam sacramentis habentibus materiam corpoream Christus est usus,
scilicet Baptismo et etiam Eucharistia. Et ideo ex ipso usu Christi
materiae horum sacramentorum aptitudinem acceperunt ad perfectionem
sacramenti. Unde Chrysostomus dicit quod nunquam aquae Baptismi
purgare peccata credentium possent, nisi tactu dominici corporis
sanctificatae fuissent. Et ipse similiter dominus, accipiens panem,
benedixit, similiter autem et calicem, ut habetur Matth. XXVI et
Luc. XXII. Et propter hoc non est de necessitate horum
sacramentorum quod materia prius benedicatur, quia sufficit benedictio
Christi. Si qua vero benedictio adhibeatur, pertinet ad solemnitatem
sacramenti, non autem ad necessitatem. Unctionibus autem visibilibus
Christus non est usus, ne fieret iniuria invisibili unctioni qua est
unctus prae consortibus suis. Et ideo tam chrisma quam oleum sanctum
et oleum infirmorum prius benedicuntur quam adhibeantur ad usum
sacramenti.
Ad primum ergo patet responsio ex dictis.
Ad secundum dicendum quod utraque consecratio chrismatis non refertur
ad idem. Sicut enim instrumentum virtutem instrumentalem acquirit
dupliciter, scilicet quando accipit formam instrumenti, et quando
movetur a principali agente ita etiam materia sacramenti duplici
sanctificatione indiget, per quarum unam fit propria materia
sacramenti, per aliam vero applicatur ad effectum.
Ad tertium dicendum quod materia corporalis non est capax gratiae quasi
gratiae subiectum, sed solum sicut gratiae instrumentum, ut supra
dictum est. Et ad hoc materia sacramenti consecratur, vel ab ipso
Christo, vel ab episcopo, qui gerit in Ecclesia personam Christi.
|
|