|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens
forma huius sacramenti, consigno te signo crucis, confirmo te
chrismate salutis, in nomine patris et filii et spiritus sancti,
amen. Usus enim sacramentorum a Christo et ab apostolis derivatur.
Sed neque Christus hanc formam instituit, nec apostoli ea usi
leguntur. Ergo haec non est conveniens forma huius sacramenti.
2. Praeterea, sicut sacramentum est idem apud omnes, ita et forma
debet esse eadem, quia quaelibet res habet unitatem, sicut et esse, a
sua forma. Sed hac forma non omnes utuntur, quidam enim dicunt,
confirmo te chrismate sanctificationis. Ergo haec non est conveniens
forma huius sacramenti.
3. Praeterea, sacramentum hoc debet conformari Baptismo sicut
perfectio perfectibili, ut supra dictum est. Sed in forma Baptismi
non fit mentio de consignatione characteris; nec etiam de cruce
Christi, cum tamen per Baptismum homo Christo commoriatur, ut
apostolus dicit, Rom. VI; nec etiam fit mentio de effectu
salutis, cum tamen Baptismus sit de necessitate salutis. In forma
etiam Baptismi ponitur unus actus tantum; et exprimitur persona
baptizantis, cum dicitur, ego te baptizo; cuius contrarium apparet in
forma praedicta. Non ergo est conveniens forma huius sacramenti.
Sed contra est auctoritas Ecclesiae, quae hac forma communiter
utitur.
Respondeo dicendum quod praedicta forma est conveniens huic
sacramento. Sicut enim forma rei naturalis dat ei speciem, ita forma
sacramenti continere debet quidquid pertinet ad speciem sacramenti.
Sicut autem ex supra dictis patet, in hoc sacramento datur spiritus
sanctus ad robur spiritualis pugnae. Et ideo in hoc sacramento tria
sunt necessaria, quae continentur in forma praedicta. Quorum primum
est causa conferens plenitudinem roboris spiritualis, quae est sancta
Trinitas. Quae exprimitur cum dicitur, in nomine patris et cetera.
Secundum est ipsum robur spirituale, quod homini confertur per
sacramentum materiae visibilis ad salutem. Quod quidem tangitur cum
dicitur, confirmo te chrismate salutis. Tertium est signum quod
pugnatori datur, sicut et in pugna corporali, sicut milites signis
ducum insigniuntur. Et quantum ad hoc dicitur, consigno te signo
crucis, in quo scilicet rex noster triumphavit, ut dicitur Coloss.
II.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, per ministerium
apostolorum quandoque dabatur effectus huius sacramenti, scilicet
plenitudo spiritus sancti, quibusdam visibilibus signis miraculose a
Deo confectis, qui potest effectum sacramenti sine sacramento
conferre. Et tunc non erat necessaria nec materia nec forma huius
sacramenti. Quandoque autem tanquam ministri sacramentorum hoc
sacramentum praebebant. Et tunc, sicut materia, ita et forma ex
mandato Christi utebantur. Multa enim servabant apostoli in
sacramentorum collatione quae in Scripturis communiter propositis non
sunt tradita. Unde Dionysius dicit, in fine Eccl. Hier.,
consummativas invocationes, idest verba quibus perficiuntur
sacramenta, non est iustum Scripturas interpretantibus, neque
mysticum earum, aut in ipsis operatas ex Deo virtutes, ex occulto ad
commune adducere, sed nostra sacra traditio sine pompa, idest
occulte, edocet eas. Unde et apostolus dicit, loquens de
celebratione Eucharistiae, I Cor. XI, cetera cum venero
disponam.
Ad secundum dicendum quod sanctitas est salutis causa. Et ideo in
idem redit quod dicitur chrismate salutis, et sanctificationis.
Ad tertium dicendum quod Baptismus est regeneratio in spiritualem
vitam, qua homo vivit in seipso. Et ideo non ponitur in forma
Baptismi nisi ipse actus ad ipsum hominem pertinens sanctificandum.
Sed hoc sacramentum non solum ordinatur ad hoc quod homo sanctificetur
in seipso, sed exponitur cuidam pugnae exteriori. Et ideo non solum
fit mentio de interiori sanctificatione, cum dicitur, confirmo te
chrismate salutis, sed etiam consignatur homo exterius, quasi vexillo
crucis, ad pugnam exteriorem spiritualem, quod significatur cum
dicitur, consigno te signo crucis. In ipso autem verbo baptizandi,
quod ablutionem significat, potest intelligi et materia, quae est aqua
abluens, et effectus salutis. Quae non intelliguntur in verbo
confirmandi, et ideo oportuit haec ponere. Dictum est autem supra
quod hoc quod dicitur, ego, non est de necessitate formae
baptismalis, quia intelligitur in verbo primae personae. Apponitur
tamen ad exprimendam intentionem. Quod non est ita necessarium in
confirmatione, quae non exhibetur nisi ab excellenti ministro, ut
infra dicetur.
|
|