|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramentum
confirmationis non imprimat characterem. Character enim importat
quoddam signum distinctivum. Sed per sacramentum confirmationis non
distinguitur homo ab infidelibus, hoc enim fit per Baptismum, nec
etiam ab aliis fidelibus, quia hoc sacramentum ordinatur ad pugnam
spiritualem, quae omnibus fidelibus indicitur. Non ergo in hoc
sacramento imprimitur aliquis character.
2. Praeterea, supra dictum est quod character est quaedam potentia
spiritualis. Potentia autem non est nisi activa vel passiva.
Potentia autem activa in sacramentis confertur per sacramentum
ordinis, potentia autem passiva, sive receptiva, per sacramentum
Baptismi. Ergo per sacramentum confirmationis nullus character
imprimitur.
3. Praeterea, in circumcisione, quae est character corporalis, non
imprimitur aliquis spiritualis character. Sed in hoc sacramento
imprimitur quidam character corporalis, dum scilicet homo chrismate
signatur signo crucis in fronte. Non ergo imprimitur in hoc sacramento
character spiritualis.
Sed contra, in omni sacramento quod non iteratur, imprimitur
character. Sed hoc sacramentum non iteratur, dicit enim Gregorius,
de homine qui a pontifice confirmatus fuerit denuo, talis iteratio
prohibenda est. Ergo in confirmatione imprimitur character.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, character est
quaedam spiritualis potestas ad aliquas sacras actiones ordinata.
Dictum est autem supra quod, sicut Baptismus est quaedam spiritualis
generatio in vitam Christianam, ita etiam confirmatio est quoddam
spirituale augmentum promovens hominem in spiritualem aetatem
perfectam. Manifestum est autem ex similitudine corporalis vitae quod
alia est actio hominis statim nati, et alia actio competit ei cum ad
perfectam aetatem pervenerit. Et ideo per sacramentum confirmationis
datur homini potestas spiritualis ad quasdam actiones alias sacras,
praeter illas ad quas datur ei potestas in Baptismo. Nam in Baptismo
accipit potestatem ad ea agenda quae ad propriam pertinent salutem,
prout secundum seipsum vivit, sed in confirmatione accipit potestatem
ad agendum ea quae pertinent ad pugnam spiritualem contra hostes fidei.
Sicut patet exemplo apostolorum, qui, antequam plenitudinem spiritus
sancti acciperent, erant in cenaculo perseverantes in oratione;
postmodum autem egressi non verebantur fidem publice fateri, etiam
coram inimicis fidei Christianae. Et ideo manifestum est quod in
sacramento confirmationis imprimitur character.
Ad primum ergo dicendum quod pugna spiritualis contra hostes
invisibiles omnibus competit. Sed contra hostes visibiles, idest
contra persecutores fidei pugnare, nomen Christi confitendo, est
confirmatorum, qui iam sunt perducti spiritualiter ad virilem aetatem,
secundum quod dicitur I Ioan. II, scribo vobis, iuvenes, quoniam
fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum.
Et ideo character confirmationis est signum distinctivum, non
infidelium a fidelibus, sed spiritualiter provectorum ab his quibus
dicitur, sicut modo geniti infantes.
Ad secundum dicendum quod omnia sacramenta sunt quaedam fidei
protestationes. Sicut igitur baptizatus accipit potestatem spiritualem
ad protestandum fidem per susceptionem aliorum sacramentorum; ita
confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis
profitendi, quasi ex officio.
Ad tertium dicendum quod sacramenta veteris legis dicuntur iustitia
carnis, ut patet Heb. IX, quia scilicet interius nihil
efficiebant. Et ideo in circumcisione imprimebatur character solum in
corpore, non autem in anima. Sed in confirmatione cum charactere
corporali imprimitur simul character spiritualis, eo quod est
sacramentum novae legis.
|
|