|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod character confirmationis
non praesupponat ex necessitate characterem baptismalem. Sacramentum
enim confirmationis ordinatur ad confitendum publice fidem Christi.
Sed multi etiam ante Baptismum sunt fidem Christi publice confessi,
sanguinem fundentes pro fide. Ergo character confirmationis non
praesupponit characterem baptismalem.
2. Praeterea, de apostolis non legitur quod fuerint baptizati,
praesertim cum dicatur, Ioan. IV, quod ipse Christus non
baptizabat, sed discipuli eius. Et tamen postea fuerunt confirmati
per adventum spiritus sancti. Ergo similiter alii possunt confirmari
antequam baptizentur.
3. Praeterea, Act. X dicitur quod, adhuc loquente Petro,
cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et audiebant
eos loquentes linguis, et postea iussit eos baptizari. Ergo pari
ratione possunt alii prius confirmari quam baptizentur.
Sed contra est quod Rabanus dicit, de Institut. Cleric.,
novissime a summo sacerdote per impositionem manus Paraclitus traditur
baptizato, ut roboretur per spiritum sanctum ad praedicandum.
Respondeo dicendum quod character confirmationis ex necessitate
praesupponit characterem baptismalem, ita scilicet quod, si aliquis
non baptizatus confirmaretur, nihil reciperet, sed oporteret ipsum
iterato confirmari post Baptismum. Cuius ratio est quia sic se habet
confirmatio ad Baptismum sicut augmentum ad generationem, ut ex supra
dictis patet. Manifestum est autem quod nullus potest promoveri in
aetatem perfectam nisi primo fuerit natus. Et similiter, nisi aliquis
primo fuerit baptizatus, non potest sacramentum confirmationis
accipere.
Ad primum ergo dicendum quod virtus divina non est alligata
sacramentis. Unde potest conferri homini spirituale robur ad
confitendum publice fidem Christi absque sacramento confirmationis,
sicut etiam potest consequi remissionem peccatorum sine Baptismo.
Tamen, sicut nullus consequitur effectum Baptismi sine voto
Baptismi, ita nullus consequitur effectum confirmationis sine voto
ipsius. Quod potest haberi etiam ante susceptionem Baptismi.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ex hoc quod
dominus dicit, Ioan. XIII, qui lotus est, non indiget nisi ut
pedes lavet, intelligimus Petrum et alios Christi discipulos fuisse
baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur;
sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim
renuit ministerium baptizandi, ut haberet servos per quos ceteros
baptizaret.
Ad tertium dicendum quod audientes praedicationem Petri acceperunt
effectum confirmationis miraculose, non tamen sacramentum
confirmationis. Dictum est autem quod effectus confirmationis potest
alicui conferri ante Baptismum, non autem sacramentum confirmationis.
Sicut enim effectus confirmationis, qui est robur spirituale,
praesupponit effectum Baptismi, qui est iustificatio, ita sacramentum
confirmationis praesupponit sacramentum Baptismi.
|
|