|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum
gratia gratum faciens non conferatur. Gratia enim gratum faciens
ordinatur contra culpam. Sed hoc sacramentum, sicut dictum est, non
exhibetur nisi baptizatis, qui sunt a culpa mundati. Ergo per hoc
sacramentum gratia gratum faciens non confertur.
2. Praeterea, peccatores maxime indigent gratia gratum faciente,
per quam solam iustificari possunt. Si ergo per hoc sacramentum gratia
gratum faciens confertur, videtur quod deberet dari hominibus in
peccato existentibus. Quod tamen non est verum.
3. Praeterea, gratia gratum faciens specie non differt, cum ad unum
effectum ordinetur. Sed duae formae eiusdem speciei non possunt esse
in eodem subiecto. Cum ergo gratia gratum faciens conferatur homini
per Baptismum, videtur quod per sacramentum confirmationis, quod non
exhibetur nisi baptizato, gratia gratum faciens non conferatur.
Sed contra est quod Melchiades Papa dicit, spiritus sanctus in fonte
Baptismi plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione
augmentum praestat ad gratiam.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento, sicut dictum est, datur
baptizato spiritus sanctus ad robur, sicut apostolis datus est in die
Pentecostes, ut legitur Act. II; et sicut dabatur baptizatis per
impositionem manus apostolorum, ut dicitur Act. VIII. Ostensum
est autem in prima parte quod missio seu datio spiritus sancti non est
nisi cum gratia gratum faciente. Unde manifestum est quod gratia
gratum faciens confertur in hoc sacramento.
Ad primum ergo dicendum quod gratiae gratum facientis est remissio
culpae, habet tamen et alios effectus, quia sufficit ad hoc quod
promoveat hominem per omnes gradus usque in vitam aeternam. Unde et
Paulo dictum est, II Cor. XII, sufficit tibi gratia mea, et
ipse de se dicit, I Cor. XV, gratia Dei sum id quod sum. Et
ideo gratia gratum faciens non solum datur ad remissionem culpae, sed
etiam ad augmentum et firmitatem iustitiae. Et sic confertur in hoc
sacramento.
Ad secundum dicendum quod, sicut ex ipso nomine apparet, hoc
sacramentum datur ad confirmandum quod prius invenerit. Et ideo non
debet dari his qui non habent gratiam. Et propter hoc, sicut non
datur non baptizatis, ita non debet dari adultis peccatoribus, nisi
per poenitentiam reparatis. Unde dicitur in Aurelianensi Concilio,
ut ieiuni ad confirmationem veniant, ut moneantur confessionem facere
prius, ut mundi donum spiritus sancti valeant accipere. Et tunc per
hoc sacramentum perficitur poenitentiae effectus, sicut et Baptismi,
quia per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur poenitens
pleniorem remissionem peccati. Et si aliquis adultus in peccato
existens cuius conscientiam non habet, vel si etiam non perfecte
contritus accedat, per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur
remissionem peccatorum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, gratia sacramentalis
addit super gratiam gratum facientem communiter sumptam aliquid
effectivum specialis effectus, ad quod ordinatur sacramentum. Si ergo
consideretur gratia in hoc sacramento collata quantum ad id quod est
commune, sic per hoc sacramentum non confertur aliqua alia gratia quam
per Baptismum, sed quae prius inerat, augetur. Si autem
consideretur quantum ad illud speciale quod superadditur, sic non est
eiusdem speciei cum ipsa.
|
|