|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit
omnibus exhibendum. Hoc enim sacramentum ad quandam excellentiam
datur, ut dictum est. Sed id quod ad excellentiam pertinet, non
competit omnibus. Ergo hoc sacramentum non debet omnibus dari.
2. Praeterea, per hoc sacramentum augetur aliquis spiritualiter in
perfectam aetatem. Sed perfecta aetas repugnat aetati puerili. Ergo
ad minus pueris dari non debet.
3. Praeterea, sicut Melchiades Papa dicit, post Baptismum
confirmamur ad pugnam. Sed pugnare non competit mulieribus, propter
fragilitatem sexus. Ergo nec mulieribus hoc sacramentum debet dari.
4. Praeterea, Melchiades Papa dicit, quamvis continuo transituris
sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen confirmationis
beneficia necessaria sunt. Confirmatio armat et instruit ad agones
mundi huius et praelia reservandos. Qui autem post Baptismum cum
acquisita innocentia immaculatus pervenerit ad mortem, confirmatur
morte, quia iam non potest peccare post mortem. Ergo statim morituris
non debet hoc sacramentum conferri. Et sic non debet omnibus dari.
Sed contra est quod dicitur Act. II, quod spiritus sanctus veniens
replevit totam domum, per quam significatur Ecclesia, et postea
subditur quod repleti sunt omnes spiritu sancto. Sed ad illam
plenitudinem consequendam hoc sacramentum datur. Ergo est omnibus qui
sunt in Ecclesia exhibendum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, per hoc sacramentum
promovetur homo spiritualiter in aetatem perfectam. Hoc autem est de
intentione naturae, ut omnis qui corporaliter nascitur, ad perfectam
aetatem perveniat, sed hoc quandoque impeditur propter
corruptibilitatem corporis, quod morte praevenitur. Multo autem magis
de intentione Dei est omnia ad perfectionem perducere, ex cuius
imitatione hoc natura participat, unde et Deut. XXXII dicitur,
Dei perfecta sunt opera. Anima autem, ad quam pertinet spiritualis
nativitas et spiritualis aetatis perfectio, immortalis est, et
potest, sicut tempore senectutis spiritualem nativitatem consequi, ita
tempore iuventutis et pueritiae consequi perfectam aetatem; quia
huiusmodi corporales aetates animae non praeiudicant. Et ideo hoc
sacramentum debet omnibus exhiberi.
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum datur ad quandam
excellentiam, non quidem unius hominis ad alium, sicut sacramentum
ordinis, sed hominis ad seipsum, sicut idem, perfectus vir existens,
habet excellentiam ad se puerum.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, corporalis aetas non
praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi
perfectionem spiritualis aetatis, de qua dicitur Sap. IV, senectus
venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata. Et inde
est quod multi in puerili aetate, propter robur spiritus sancti
perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, in homilia de
Machabaeis, in mundanis agonibus aetatis et formae generisque dignitas
requiritur, et ideo servis ac mulieribus, senibus ac pueris, ad eos
aditus denegatur. In caelestibus autem omni personae et aetati et
sexui indiscreta facultate stadium patet. Et in homilia de militia
spirituali dicit, apud Deum femineus etiam militat sexus, multae
namque feminae animo virili spiritualem militiam gesserunt. Quaedam
enim interioris hominis virtute viros aequaverunt in agonibus martyrum,
quaedam etiam fortiores viris exstiterunt. Et ideo mulieribus hoc
sacramentum conferendum est.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, anima, ad quam pertinet
spiritualis aetas, immortalis est. Et ideo morituris hoc sacramentum
dandum est, ut in resurrectione perfecti appareant, secundum illud
Ephes. IV, donec occurramus in virum perfectum, in mensuram
aetatis plenitudinis Christi. Et ideo Hugo de sancto Victore
dicit, omnino periculosum esset, si ab hac vita sine confirmatione
migrare contingeret, non quia damnaretur, nisi forte per contemptum;
sed quia detrimentum perfectionis pateretur. Unde etiam pueri
confirmati decedentes maiorem gloriam consequuntur, sicut et hic
maiorem obtinent gratiam. Auctoritas autem illa intelligitur quantum
ad hoc, quod morituris non est necessarium hoc sacramentum propter
periculum pugnae praesentis.
|
|