|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Eucharistia non sit
sacramentum. Ad idem enim non debent ordinari duo sacramenta, quia
unumquodque sacramentum efficax est ad suum effectum producendum. Cum
ergo ad perfectionem ordinetur confirmatio et Eucharistia, ut
Dionysius dicit, IV cap. Eccl. Hier., videtur Eucharistia non
esse sacramentum, cum confirmatio sit sacramentum, ut prius habitum
est.
2. Praeterea, in quolibet sacramento novae legis id quod visibiliter
subiicitur sensui, efficit invisibilem effectum sacramenti, sicut
ablutio aquae causat et characterem baptismalem et ablutionem
spiritualem, ut supra dictum est. Sed species panis et vini, quae
subiiciuntur sensui in hoc sacramento, non efficiunt neque ipsum corpus
Christi verum, quod est res et sacramentum, neque corpus mysticum,
quod est res tantum in Eucharistia. Ergo videtur quod Eucharistia
non sit sacramentum novae legis.
3. Praeterea, sacramenta novae legis habentia materiam in usu
materiae perficiuntur, sicut Baptismus in ablutione, et confirmatio
in chrismatis consignatione. Si ergo Eucharistia sit sacramentum,
perficeretur in usu materiae, non in consecratione ipsius materiae.
Quod patet esse falsum, quia forma huius sacramenti sunt verba quae in
consecratione materiae dicuntur, ut infra patebit. Ergo Eucharistia
non est sacramentum.
Sed contra est quod in collecta dicitur, hoc tuum sacramentum non sit
nobis reatus ad poenam.
Respondeo dicendum quod sacramenta Ecclesiae ordinantur ad
subveniendum homini in vita spirituali. Vita autem spiritualis vitae
corporali conformatur, eo quod corporalia spiritualium similitudinem
gerunt. Manifestum est autem quod, sicut ad vitam corporalem
requiritur generatio, per quam homo vitam accipit, et augmentum, quo
homo perducitur ad perfectionem vitae; ita etiam requiritur alimentum,
quo homo conservatur in vita. Et ideo, sicut ad vitam spiritualem
oportuit esse Baptismum, qui est spiritualis generatio, et
confirmationem, quae est spirituale augmentum; ita oportuit esse
sacramentum Eucharistiae, quod est spirituale alimentum.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est perfectio. Una quae est in
ipso homine, ad quam perducitur per augmentum. Et talis perfectio
competit confirmationi. Alia autem est perfectio quam homo consequitur
ex adiunctione cibi vel indumenti, vel alicuius huiusmodi. Et talis
perfectio competit Eucharistiae, quae est spiritualis refectio.
Ad secundum dicendum quod aqua Baptismi non causat aliquem spiritualem
effectum propter ipsam aquam, sed propter virtutem spiritus sancti in
aqua existentem, unde Chrysostomus dicit, super illud Ioan. V,
Angelus domini secundum tempus etc., in baptizatis non simpliciter
aqua operatur, sed, cum spiritus sancti susceperit gratiam, tunc
omnia solvit peccata. Sicut autem se habet virtus spiritus sancti ad
aquam Baptismi, ita se habet corpus Christi verum ad species panis et
vini. Unde species panis et vini non efficiunt aliquid nisi virtute
corporis Christi veri.
Ad tertium dicendum quod sacramentum dicitur ex eo quod continet
aliquid sacrum. Potest autem aliquid esse sacrum dupliciter, scilicet
absolute, et in ordine ad aliud. Haec est autem differentia inter
Eucharistiam et alia sacramenta habentia materiam sensibilem, quod
Eucharistia continet aliquid sacrum absolute, scilicet ipsum
Christum, aqua vero Baptismi continet aliquid sacrum in ordine ad
aliud, scilicet virtutem ad sanctificandum, et eadem ratio est de
chrismate et similibus. Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur
in ipsa consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in
applicatione materiae ad hominem sanctificandum. Et ex hoc etiam
consequitur alia differentia. Nam in sacramento Eucharistiae id quod
est res et sacramentum, est in ipsa materia; id autem quod est res
tantum, est in suscipiente, scilicet gratia quae confertur. In
Baptismo autem utrumque est in suscipiente, et character, qui est res
et sacramentum; et gratia remissionis peccatorum, quae est res
tantum. Et eadem ratio est de aliis sacramentis.
|
|