|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Eucharistia non sit
unum sacramentum, sed plura. Dicitur enim in collecta, purificent
nos, quaesumus, domine, sacramenta quae sumpsimus, quod quidem
dicitur propter Eucharistiae sumptionem. Ergo Eucharistia non est
unum sacramentum, sed plura.
2. Praeterea, impossibile est, multiplicato genere, non
multiplicari speciem, sicut quod unus homo sit plura animalia. Sed
signum est genus sacramenti, ut supra dictum est. Cum igitur in
Eucharistia sint plura signa, scilicet panis et vini, videtur
consequens esse quod sint plura sacramenta.
3. Praeterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae,
sicut dictum est. Sed in hoc sacramento est duplex materiae
consecratio. Ergo est duplex sacramentum.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. X, unus panis et unum
corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et uno calice participamus.
Ex quo patet quod Eucharistia sit sacramentum ecclesiasticae
unitatis. Sed sacramentum similitudinem gerit rei cuius est
sacramentum. Ergo Eucharistia est unum sacramentum.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur V Metaphys., unum dicitur
non solum quod est indivisibile vel quod est continuum, sed etiam quod
est perfectum, sicut cum dicitur una domus, et unus homo. Est autem
unum perfectione ad cuius integritatem concurrunt omnia quae requiruntur
ad finem eiusdem, sicut homo integratur ex omnibus membris necessariis
operationi animae, et domus ex partibus quae sunt necessariae ad
inhabitandum. Et sic hoc sacramentum dicitur unum. Ordinatur enim ad
spiritualem refectionem, quae corporali conformatur. Ad corporalem
autem refectionem duo requiruntur, scilicet cibus, qui est alimentum
siccum; et potus, qui est alimentum humidum. Et ideo etiam ad
integritatem huius sacramenti duo concurrunt, scilicet spiritualis
cibus et spiritualis potus, secundum illud Ioan. VI, caro mea vere
est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ergo hoc sacramentum multa
quidem materialiter est, sed unum formaliter et perfective.
Ad primum ergo dicendum quod in collecta eadem et pluraliter dicitur
primo, purificent nos sacramenta quae sumpsimus; et postea
singulariter subditur, hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad
poenam, ad ostendendum quod hoc sacramentum quodammodo est multa,
simpliciter autem unum.
Ad secundum dicendum quod panis et vinum materialiter quidem sunt plura
signa, formaliter vero et perfective unum, inquantum ex eis perficitur
una refectio.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod est duplex consecratio huius
sacramenti, non potest plus haberi nisi quod hoc sacramentum
materialiter est multa, ut dictum est.
|
|