|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum sit de
necessitate salutis. Dicit enim dominus, Ioan. VI, nisi
manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non
habebitis vitam in vobis. Sed in hoc sacramento manducatur caro
Christi et bibitur sanguis eius. Ergo sine hoc sacramento non potest
homo habere salutem spiritualis vitae.
2. Praeterea, hoc sacramentum est quoddam spirituale alimentum.
Sed alimentum corporale est de necessitate corporalis salutis. Ergo
etiam hoc sacramentum est de necessitate salutis spiritualis.
3. Praeterea, sicut Baptismus est sacramentum dominicae passionis,
sine qua non est salus, ita et Eucharistia, dicit enim apostolus, I
Cor. XI, quotiescumque manducaveritis panem hunc et calicem
biberitis, mortem domini annuntiabitis, donec veniat. Ergo, sicut
Baptismus est de necessitate salutis, ita hoc sacramentum.
Sed contra est quod scribit Augustinus Bonifacio, contra
Pelagianos, nec id cogitetis, parvulos vitam habere non posse, qui
sunt expertes corporis et sanguinis Christi.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento duo est considerare,
scilicet ipsum sacramentum, et rem sacramenti. Dictum est autem quod
res sacramenti est unitas corporis mystici, sine qua non potest esse
salus, nulli enim patet aditus salutis extra Ecclesiam, sicut nec in
diluvio absque arca Noe, quae significat Ecclesiam, ut habetur I
Petr. III. Dictum est autem supra quod res alicuius sacramenti
haberi potest ante perceptionem sacramenti, ex ipso voto sacramenti
percipiendi. Unde ante perceptionem huius sacramenti, potest homo
habere salutem ex voto percipiendi hoc sacramentum, sicut et ante
Baptismum ex voto Baptismi, ut supra dictum est. Tamen est
differentia quantum ad duo. Primo quidem, quia Baptismus est
principium spiritualis vitae, et ianua sacramentorum. Eucharistia
vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum
finis, ut supra dictum est, per sanctificationes enim omnium
sacramentorum fit praeparatio ad suscipiendam vel consecrandam
Eucharistiam. Et ideo perceptio Baptismi est necessaria ad
inchoandam spiritualem vitam, perceptio autem Eucharistiae est
necessaria ad consummandam ipsam, non ad hoc quod simpliciter
habeatur, sed sufficit eam habere in voto, sicut et finis habetur in
desiderio et intentione. Alia differentia est, quia per Baptismum
ordinatur homo ad Eucharistiam. Et ideo ex hoc ipso quod pueri
baptizantur, ordinantur per Ecclesiam ad Eucharistiam. Et sic,
sicut ex fide Ecclesiae credunt, sic ex intentione Ecclesiae
desiderant Eucharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius. Sed
ad Baptismum non ordinantur per aliud praecedens sacramentum. Et
ideo, ante susceptionem Baptismi, non habent pueri aliquo modo
Baptismum in voto, sed soli adulti. Unde rem sacramenti percipere
non possunt sine perceptione sacramenti. Et ideo hoc sacramentum non
hoc modo est de necessitate salutis sicut Baptismus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, exponens illud
verbum Ioannis, hunc cibum et potum, scilicet carnis suae et
sanguinis, societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum,
quod est Ecclesia, in praedestinatis et vocatis et iustificatis et
glorificatis sanctis et fidelibus eius. Unde, sicut ipse dicit, in
epistola ad Bonifacium, nulli est aliquatenus ambigendum tunc
unumquemque fidelium corporis sanguinisque domini participem fieri,
quando in Baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari
ab illius panis calicisque consortio, etiam si, antequam panem illum
comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi
constitutus abscedat.
Ad secundum dicendum quod haec est differentia inter alimentum
corporale et spirituale, quod alimentum corporale convertitur in
substantiam eius qui nutritur, et ideo non potest homini valere ad
vitae conservationem alimentum corporale nisi realiter sumatur. Sed
alimentum spirituale convertit hominem in seipsum, secundum illud quod
Augustinus dicit, in libro Confess., quod quasi audivit vocem
Christi dicentis, nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae,
sed tu mutaberis in me. Potest autem aliquis in Christum mutari et ei
incorporari voto mentis, etiam sine huius sacramenti perceptione. Et
ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod Baptismus est sacramentum mortis et passionis
Christi prout homo regeneratur in Christo virtute passionis eius.
Sed Eucharistia est sacramentum passionis Christi prout homo
perficitur in unione ad Christum passum. Unde, sicut Baptismus
dicitur sacramentum fidei, quae est fundamentum spiritualis vitae; ita
Eucharistia dicitur sacramentum caritatis, quae est vinculum
perfectionis, ut dicitur Coloss. III.
|
|