|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter hoc
sacramentum pluribus nominibus nominetur. Nomina enim debent
respondere rebus. Sed hoc sacramentum est unum, ut dictum est. Ergo
non debet pluribus nominibus nominari.
2. Praeterea, species non notificatur convenienter per id quod est
commune toti generi. Sed Eucharistia est sacramentum novae legis.
Omnibus autem sacramentis commune est quod in eis confertur gratia,
quod significat nomen Eucharistiae, quod est idem quod bona gratia.
Omnia etiam sacramenta remedium nobis afferunt in via praesentis
vitae, quod pertinet ad rationem viatici. In omnibus etiam
sacramentis fit aliquid sacrum, quod pertinet ad rationem sacrificii.
Et per omnia sacramenta sibi invicem fideles communicant, quod
significat hoc nomen synaxis in Graeco, vel communio in Latino.
Ergo haec nomina non convenienter adaptantur huic sacramento.
3. Praeterea, hostia videtur idem esse quod sacrificium. Sicut
ergo non proprie dicitur sacrificium, ita nec proprie dicitur hostia.
Sed contra est quod usus fidelium habet.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum habet triplicem
significationem. Unam quidem respectu praeteriti, inquantum scilicet
est commemorativum dominicae passionis, quae fuit verum sacrificium,
ut supra dictum est. Et secundum hoc nominatur sacrificium. Aliam
autem significationem habet respectu rei praesentis, scilicet
ecclesiasticae unitatis, cui homines congregantur per hoc sacramentum.
Et secundum hoc nominatur communio vel synaxis, dicit enim
Damascenus, IV libro, quod dicitur communio, quia communicamus per
ipsam Christo; et quia participamus eius carne et deitate; et quia
communicamus et unimur ad invicem per ipsam. Tertiam significationem
habet respectu futuri, inquantum scilicet hoc sacramentum est
praefigurativum fruitionis Dei, quae erit in patria. Et secundum hoc
dicitur viaticum, quia hoc praebet nobis viam illuc perveniendi. Et
secundum hoc etiam dicitur Eucharistia, idest bona gratia, quia
gratia Dei est vita aeterna, ut dicitur Rom. VI; vel quia
realiter continet Christum, qui est plenus gratia. Dicitur etiam in
Graeco metalepsis, idest assumptio, quia, ut Damascenus dicit, per
hoc filii deitatem assumimus.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet idem pluribus nominibus
nominari secundum diversas proprietates vel effectus.
Ad secundum dicendum quod id quod est commune omnibus sacramentis,
attribuitur antonomastice ei, propter eius excellentiam.
Ad tertium dicendum quod hoc sacramentum dicitur sacrificium,
inquantum repraesentat ipsam passionem Christi. Dicitur autem
hostia, inquantum continet ipsum Christum, qui est hostia
suavitatis, ut dicitur Ephes. V.
|
|