|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
institutio istius sacramenti. Ut enim philosophus dicit, in II de
Generat., ex eisdem nutrimur ex quibus sumus. Sed per Baptismum,
qui est spiritualis regeneratio, accipimus esse spirituale, ut
Dionysius dicit, II cap. Eccles. Hier. Ergo per Baptismum
etiam nutrimur. Non ergo fuit necessarium instituere hoc sacramentum
quasi spirituale nutrimentum.
2. Praeterea, per hoc sacramentum homines Christo uniuntur sicut
membra capiti. Sed Christus est caput omnium hominum, etiam qui
fuerunt ab initio mundi, ut supra dictum est. Ergo non debuit
institutio huius sacramenti differri usque ad cenam domini.
3. Praeterea, hoc sacramentum dicitur esse memoriale dominicae
passionis, secundum illud Matth. XXVI, hoc facite in meam
commemorationem. Sed memoria est praeteritorum. Ergo hoc sacramentum
non debuit institui ante Christi passionem.
4. Praeterea, per Baptismum aliquis ordinatur ad Eucharistiam,
quae non nisi baptizatis dari debet. Sed Baptismus institutus fuit
post Christi passionem et resurrectionem, ut patet Matth. ult.
Ergo inconvenienter hoc sacramentum fuit ante passionem Christi
institutum.
Sed contra est quod hoc sacramentum institutum est a Christo, de quo
dicitur Marc. VII, bene omnia fecit.
Respondeo dicendum quod convenienter hoc sacramentum institutum fuit in
cena, in qua scilicet Christus ultimo cum discipulis suis fuit
conversatus. Primo quidem, ratione continentiae huius sacramenti.
Continetur enim ipse Christus in Eucharistia sicut in sacramento.
Et ideo, quando ipse Christus in propria specie a discipulis
discessurus erat, in sacramentali specie seipsum eis reliquit, sicut
in absentia imperatoris exhibetur veneranda eius imago. Unde Eusebius
dicit, quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis et illaturus
sideribus, necesse erat ut die cenae sacramentum corporis et sanguinis
sui consecraret nobis, ut coleretur iugiter per mysterium quod semel
offerebatur in pretium. Secundo, quia sine fide passionis Christi
nunquam potuit esse salus, secundum illud Rom. III, quem
proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Et ideo
oportuit omni tempore apud homines esse aliquod repraesentativum
dominicae passionis. Cuius in veteri quidem testamento praecipuum
sacramentum erat agnus paschalis, unde et apostolus dicit, I Cor.
V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Successit autem ei in
novo testamento Eucharistiae sacramentum, quod est rememorativum
praeteritae passionis, sicut et illud fuit praefigurativum futurae.
Et ideo conveniens fuit, imminente passione, celebrato priori
sacramento, novum sacramentum instituere, ut Leo Papa dicit.
Tertio, quia ea quae ultimo dicuntur, maxime ab amicis recedentibus,
magis memoriae commendantur, praesertim quia tunc magis inflammatur
affectus ad amicos, ea vero ad quae magis afficimur, profundius animo
imprimuntur. Quia igitur, ut beatus Alexander Papa dicit, nihil in
sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis Christi, nec ulla
oblatio hac potior est, ideo, ut in maiori veneratione haberetur,
dominus in ultimo discessu suo a discipulis hoc sacramentum instituit.
Et hoc est quod Augustinus dicit, in libro responsionum ad
Ianuarium, salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius
altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae
discipulorum, a quibus ad passionem discessurus erat.
Ad primum ergo dicendum quod ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, non
tamen eodem modo nobis advenientibus. Nam ea ex quibus sumus, nobis
adveniunt per generationem, eadem autem, inquantum ex eis nutrimur,
nobis adveniunt per manducationem. Unde et, sicut per Baptismum
regeneramur in Christo, ita per Eucharistiam manducamus Christum.
Ad secundum dicendum quod Eucharistia est sacramentum perfectum
dominicae passionis, tanquam continens ipsum Christum passum. Et
ideo non potuit institui ante incarnationem, sed tunc habebant locum
sacramenta quae erant tantum praefigurativa dominicae passionis.
Ad tertium dicendum quod sacramentum illud fuit institutum in cena ut
in futurum esset memoriale dominicae passionis, ea perfecta. Unde
signanter dicit, haec quotiescumque feceritis, de futuro loquens.
Ad quartum dicendum quod institutio respondet ordini intentionis.
Sacramentum autem Eucharistiae, quamvis sit posterius Baptismo in
perceptione, est tamen prius in intentione. Et ideo debuit prius
institui. Vel potest dici quod Baptismus iam erat institutus in ipso
Christi Baptismo. Unde et iam aliqui ipso Christi Baptismo erant
baptizati, ut legitur Ioan. III.
|
|