|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod agnus paschalis non
fuerit praecipua figura huius sacramenti. Christus enim dicitur
sacerdos secundum ordinem Melchisedech, propter hoc quod Melchisedech
gessit figuram sacrificii Christi, offerens panem et vinum. Sed
expressio similitudinis facit quod unum ab alio denominetur. Ergo
videtur quod oblatio Melchisedech fuerit potissima figura huius
sacramenti.
2. Praeterea, transitus maris rubri fuit figura Baptismi, secundum
illud I Cor. X, omnes baptizati sunt in nube et in mari. Sed
immolatio agni paschalis praecessit transitum maris rubri, quem
subsecutum est manna, sicut Eucharistia sequitur Baptismum. Ergo
manna est expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis.
3. Praeterea, potissima virtus huius sacramenti est quod introducit
nos in regnum caelorum, sicut quoddam viaticum. Sed hoc maxime
figuratum fuit in sacramento expiationis, quando pontifex intrabat
semel in anno cum sanguine in sancta sanctorum, sicut apostolus
probat, Heb. IX. Ergo videtur quod illud sacrificium fuerit
expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. V, Pascha nostrum
immolatus est Christus. Itaque epulemur in azymis sinceritatis et
veritatis.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento tria considerare possumus,
scilicet id quod est sacramentum tantum, scilicet panis et vinum; et
id quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi verum; et id
quod est res tantum, scilicet effectus huius sacramenti. Quantum
igitur ad id quod est sacramentum tantum potissima figura fuit huius
sacramenti oblatio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum. Quantum
autem ad ipsum Christum passum, qui continetur in hoc sacramento,
figurae eius fuerunt omnia sacrificia veteris testamenti; et praecipue
sacrificium expiationis, quod erat solemnissimum. Quantum autem ad
effectum, fuit praecipua eius figura manna, quod habebat in se omnis
saporis suavitatem, ut dicitur Sap. XVI, sicut et gratia huius
sacramenti quantum ad omnia reficit mentem. Sed agnus paschalis
quantum ad haec tria praefigurabat hoc sacramentum. Quantum enim ad
primum, quia manducabatur cum panibus azymis, secundum illud Exod.
XII, edent carnes et azymos panes. Quantum vero ad secundum, quia
immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna,
quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur
agnus. Quantum vero ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis
protecti sunt filii Israel a devastante Angelo, et educti de
Aegyptiaca servitute. Et quantum ad hoc, ponitur figura huius
sacramenti praecipua agnus paschalis, quia secundum omnia eam
repraesentat.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|