|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia huius sacramenti
non sit panis et vinum. Hoc enim sacramentum perfectius debet
repraesentare passionem Christi quam sacramenta veteris legis. Sed
carnes animalium, quae erant materia sacramentorum veteris legis,
expressius repraesentant passionem Christi quam panis et vinum. Ergo
materia huius sacramenti magis debent esse carnes animalium quam panis
et vinum.
2. Praeterea, hoc sacramentum est ubique celebrandum. Sed in
multis terris non invenitur panis, et in multis non invenitur vinum.
Ergo panis et vinum non est conveniens materia huius sacramenti.
3. Praeterea, hoc sacramentum competit sanis et infirmis. Sed
vinum nocet quibusdam infirmis. Ergo videtur quod vinum non debeat
esse materia huius sacramenti.
Sed contra est quod Alexander Papa dicit, in sacramentorum
oblationibus panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium
offerantur.
Respondeo dicendum quod circa materiam huius sacramenti aliqui
multipliciter erraverunt. Quidam enim, qui dicuntur Artotyritae, ut
Augustinus dicit, in libro de haeresibus, offerunt panem et caseum in
hoc sacramento, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus
terrae et ovium fuisse celebratas. Alii vero, scilicet Cataphrygae
et Pepuziani, de infantis sanguine, quem de toto eius corpore minutis
punctionum vulneribus extorquent, quasi Eucharistiam suam conficere
perhibentur, miscendo eum farinae, panem inde facientes. Quidam
vero, qui dicuntur aquarii, aquam solam, sub specie sobrietatis, in
hoc sacramento offerunt. Omnes autem hi errores, et similes,
excluduntur per hoc quod Christus hoc sacramentum sub specie panis et
vini instituit, sicut patet Matth. XXVI. Unde panis et vinum
sunt materia conveniens huius sacramenti. Et hoc rationabiliter.
Primo quidem, quantum ad usum huius sacramenti, qui est manducatio.
Sicut enim aqua assumitur in sacramento Baptismi ad usum spiritualis
ablutionis quia corporalis ablutio communiter fit in aqua, ita panis et
vinum, quibus communius homines reficiuntur, assumuntur in hoc
sacramento ad usum spiritualis manducationis. Secundo, quantum ad
passionem Christi, in qua sanguis a corpore est separatus. Et ideo
in hoc sacramento, quod est memoriale dominicae passionis, seorsum
sumitur panis ut sacramentum corporis, et vinum ut sacramentum
sanguinis. Tertio, quantum ad effectum consideratum in unoquoque
sumentium. Quia, ut Ambrosius dicit, super epistolam ad
Corinthios, hoc sacramentum valet ad tuitionem corporis et animae, et
ideo caro Christi sub specie panis pro salute corporis, sanguis vero
sub specie vini pro salute animae offertur, sicut dicitur Levit.
XVII, quod animalis anima in sanguine est. Quarto, quantum ad
effectum respectu totius Ecclesiae, quae constituitur ex diversis
fidelibus, sicut panis conficitur ex diversis granis, et vinum fluit
ex diversis uvis, ut dicit Glossa super illud I Cor. X, multi
unum corpus sumus, et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod, licet carnes animalium occisorum
expresse repraesentent Christi passionem, tamen minus competunt ad
communem usum huius sacramenti, et ad ecclesiasticam unitatem
significandam.
Ad secundum dicendum quod, licet non in omnibus terris nascatur
triticum et vinum, tamen de facili ad omnes terras deferri potest
quantum sufficit ad usum huius sacramenti. Nec propter defectum
alterius, est unum tantum sine altero consecrandum, quia non esset
perfectum sacrificium.
Ad tertium dicendum quod vinum in modica quantitate sumptum non potest
aegrotanti multum nocere. Et tamen, si nocumentum timeatur, non est
necesse quod omnes accipientes corpus Christi, etiam sanguinem
accipiant, ut infra dicetur.
|
|