|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod requiratur determinata
quantitas panis et vini ad materiam huius sacramenti. Effectus enim
gratiae non sunt minus ordinati quam effectus naturae. Sed, sicut
dicitur in II de anima, omnium natura constantium positus est
terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Ergo multo magis in hoc
sacramento, quod dicitur Eucharistia, idest bona gratia, requiritur
determinata quantitas panis et vini.
2. Praeterea, ministris Ecclesiae non est a Christo data potestas
ad ea quae pertinent ad irrisionem fidei et sacramentorum eius,
secundum illud II Cor. X, secundum potestatem quam dedit mihi
Deus in aedificationem, et non in destructionem. Sed hoc esset ad
irrisionem sacramenti, si sacerdos vellet consecrare totum panem qui
venditur in foro, et totum vinum quod est in cellario. Ergo hoc
facere non potest.
3. Praeterea, si aliquis baptizetur in mari, non tota aqua maris
sanctificatur per formam Baptismi, sed sola illa aqua qua corpus
baptizati abluitur. Ergo nec in hoc sacramento superflua quantitas
panis consecrari potest.
Sed contra est quod multum opponitur pauco, et magnum parvo. Sed
nulla est ita parva quantitas panis aut vini quae non possit
consecrari. Ergo nulla est ita magna quae consecrari non possit.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod sacerdos non posset
consecrare immensam quantitatem panis aut vini, puta totum panem qui
venditur in foro, aut totum vinum quod est in dolio. Sed hoc non
videtur esse verum. Quia in omnibus habentibus materiam, ratio
determinationis materiae sumitur ex ordine ad finem, sicut materia
serrae est ferrum, ut sit apta sectioni. Finis autem huius sacramenti
est usus fidelium. Unde oportet quod quantitas materiae huius
sacramenti determinetur per comparationem ad usum fidelium. Non autem
potest esse quod determinetur per comparationem ad usum fidelium qui
nunc occurrunt, alioquin sacerdos habens paucos parochianos, non
posset consecrare multas hostias. Unde relinquitur quod materia huius
sacramenti determinetur per comparationem ad usum fidelium absolute.
Numerus autem fidelium est indeterminatus. Unde non potest dici quod
quantitas materiae huius sacramenti sit determinata.
Ad primum ergo dicendum quod cuiuslibet rei naturalis materia accipit
determinatam quantitatem secundum comparationem ad formam determinatam.
Sed numerus fidelium, ad quorum usum ordinatur hoc sacramentum, est
indeterminatus. Unde non est simile.
Ad secundum dicendum quod potestas ministrorum Ecclesiae ad duo
ordinatur, primo quidem, ad effectum proprium; secundo, ad finem
effectus. Secundum autem non tollit primum. Unde, si sacerdos
intendat consecrare corpus Christi propter aliquem malum finem, puta
ut irrideat vel veneficia faciat, propter intentionem mali finis
peccat, nihilominus tamen, propter potestatem sibi datam, perficit
sacramentum.
Ad tertium dicendum quod Baptismi sacramentum perficitur in usu
materiae. Et ideo per formam Baptismi non plus de aqua sanctificatur
quam quantum venit in usum. Sed hoc sacramentum perficitur in
consecratione materiae. Et ideo non est simile.
|
|