|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non requiratur ad
materiam huius sacramenti quod sit panis triticeus. Hoc enim
sacramentum est rememorativum dominicae passionis. Sed magis videtur
esse consonum dominicae passioni panis hordeaceus, qui est asperior,
et de quo etiam turbas pavit in monte, ut dicitur Ioan. VI, quam
panis triticeus. Ergo non est propria materia huius sacramenti panis
triticeus.
2. Praeterea, figura est signum speciei in rebus naturalibus. Sed
quaedam frumenta sunt quae habent similem figuram grano tritici, sicut
far et spelta, de qua etiam in quibusdam locis panis conficitur ad usum
huius sacramenti. Ergo panis triticeus non est propria materia huius
sacramenti.
3. Praeterea, permixtio speciem solvit. Sed vix invenitur farina
triticea quae alterius frumenti permixtionem non habeat, nisi forte
electis granis studiose fiat. Non ergo videtur quod panis triticeus
sit propria materia huius sacramenti.
4. Praeterea, illud quod est corruptum, videtur esse alterius
speciei. Sed aliqui conficiunt ex pane corrupto, qui iam non videtur
esse panis triticeus. Ergo videtur quod talis panis non sit propria
materia huius sacramenti.
Sed contra est quod in hoc sacramento continetur Christus, qui se
grano frumenti comparat, Ioan. XII, dicens, nisi granum
frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Ergo
panis frumentinus, sive triticeus, est materia huius sacramenti.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad usum sacramentorum
assumitur talis materia quae communius apud homines in talem usum
venit. Inter alios autem panes communius homines utuntur pane
triticeo, nam alii panes videntur esse introducti in huius panis
defectum. Et ideo Christus creditur in huius panis specie hoc
sacramentum instituisse. Qui etiam panis confortat hominem, et ita
convenientius significat effectum huius sacramenti. Et ideo propria
materia huius sacramenti est panis triticeus.
Ad primum ergo dicendum quod panis hordeaceus competit ad significandum
duritiem veteris legis. Tum propter duritiem panis. Tum quia etiam,
ut Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaestionum, hordei
medulla, quae tenacissima palea tegitur, vel ipsam legem significat,
quae ita data erat ut in ea vitale animae alimentum corporalibus
sacramentis obtegeretur, vel ipsum populum, nondum exspoliatum carnali
desiderio, quod tanquam palea cordi eius inhaerebat. Hoc autem
sacramentum pertinet ad suave iugum Christi, et ad veritatem iam
manifestatam, et ad populum spiritualem. Unde non esset materia
conveniens huius sacramenti panis hordeaceus.
Ad secundum dicendum quod generans generat sibi simile in specie, fit
tamen aliquando aliqua dissimilitudo generantis ad genitum quantum ad
accidentia, vel propter materiam, vel propter debilitatem virtutis
generativae. Et ideo, si qua frumenta sunt quae ex semine tritici
generari possunt, sicut ex grano seminato in malis terris nascitur
siligo, ex tali frumento panis confectus potest esse materia huius
sacramenti. Quod tamen non videtur habere locum neque in hordeo,
neque in spelta, neque etiam in farre, quod inter omnia est grano
tritici similius. Similitudo autem figurae in talibus magis videtur
significare propinquitatem quam identitatem speciei, sicut ex
similitudine figurae manifestatur quod canis et lupus sunt propinquae
speciei, non autem eiusdem. Unde ex talibus frumentis, quae nullo
modo possunt ex semine grani generari, non potest confici panis qui sit
debita materia huius sacramenti.
Ad tertium dicendum quod modica permixtio non solvit speciem, quia id
quod est modicum, quodammodo absumitur a plurimo. Et ideo, si sit
modica admixtio alterius frumenti ad multo maiorem quantitatem tritici,
poterit exinde confici panis qui est materia huius sacramenti. Si vero
sit magna permixtio, puta ex aequo vel quasi, talis commixtio speciem
mutat. Unde panis inde confectus non erit materia debita huius
sacramenti.
Ad quartum dicendum quod aliquando est tanta corruptio panis quod
solvitur species panis, sicut cum continuitas solvitur, et sapor et
color et alia accidentia mutantur. Unde ex tali materia non potest
confici corpus Christi. Aliquando vero non est tanta corruptio quae
speciem solvat, sed est aliqua dispositio ad corruptionem, quod
declarat aliqualis immutatio saporis. Et ex tali pane potest confici
corpus Christi, sed peccat conficiens, propter irreverentiam
sacramenti. Et quia amidum est ex tritico corrupto, non videtur quod
panis ex eo confectus possit fieri corpus Christi, quamvis quidam
contrarium dicant.
|
|