|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non
debeat confici ex pane azymo. Debemus enim in hoc sacramento imitari
institutionem Christi. Sed Christus videtur hoc sacramentum
instituisse in pane fermentato, quia, sicut legitur Exod. XII,
Iudaei secundum legem incipiebant uti azymis in die Paschae, quod
celebratur quartadecima luna; Christus autem instituit hoc sacramentum
in cena, quam celebravit ante diem Paschae, ut habetur Ioan.
XIII. Ergo et nos debemus hoc sacramentum celebrare in pane
fermentato.
2. Praeterea, legalia non sunt observanda tempore gratiae. Sed uti
azymis fuit quaedam legalis caeremonia, ut patet Exod. XII. Ergo
in hoc sacramento gratiae non debemus azymis uti.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, Eucharistia est sacramentum
caritatis, sicut Baptismus fidei. Sed fervor caritatis significatur
per fermentum, ut patet in Glossa, super illud Matth. XIII,
simile est regnum caelorum fermento et cetera. Ergo hoc sacramentum
debet confici de pane fermentato.
4. Praeterea, azymum et fermentatum sunt accidentia panis, non
variantia eius speciem. Sed in materia Baptismi nulla discretio
adhibetur circa differentiam accidentium aquae, puta si sit salsa vel
dulcis, calida vel frigida. Ergo in hoc sacramento aliqua discretio
adhiberi non debet utrum panis sit azymus vel fermentatus.
Sed contra est quod extra, de Celebrat. Missar., cap. litteras,
punitur sacerdos qui in pane fermentato et scypho ligneo Missarum
solemnia celebrare praesumpsit.
Respondeo dicendum quod circa materiam huius sacramenti duo possunt
considerari, scilicet quid sit necessarium, et quid conveniens.
Necessarium quidem est ut sit panis triticeus, sicut dictum est, sine
quo non perficitur sacramentum. Non est autem de necessitate
sacramenti quod sit azymus vel fermentatus, quia in utroque confici
potest. Conveniens autem est ut unusquisque servet ritum suae
Ecclesiae in celebratione sacramenti. Super hoc autem sunt diversae
Ecclesiarum consuetudines. Dicit enim beatus Gregorius, in
registro, Romana Ecclesia offert azymos panes, propterea quod
dominus sine ulla commixtione suscepit carnem. Sed ceterae Ecclesiae
offerunt fermentatum, pro eo quod verbum patris indutum est carne,
sicut et fermentum miscetur farinae. Unde, sicut peccat sacerdos in
Ecclesia Latinorum celebrans de pane fermentato, ita peccaret
presbyter Graecus in Ecclesia Graecorum celebrans de azymo pane,
quasi pervertens Ecclesiae suae ritum. Et tamen consuetudo de pane
azymo celebrandi rationabilior est. Primo quidem, propter
institutionem Christi, qui hoc sacramentum instituit prima die
azymorum, ut habetur Matth. XXVI, et Marc. XIV, et Luc.
XXII, qua die nihil fermentatum in domibus Iudaeorum esse
debebat, ut habetur Exod. XII. Secundo, quia panis est proprie
sacramentum corporis Christi, quod sine corruptione conceptum est,
magis quam divinitatis ipsius, ut infra patebit. Tertio, quia hoc
magis competit sinceritati fidelium, quae requiritur ad usum huius
sacramenti, secundum illud I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est
Christus, itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Habet
tamen haec consuetudo Graecorum aliquam rationem, et propter
significationem, quam tangit Gregorius; et in detestationem haeresis
Nazaraeorum, qui legalia Evangelio miscebant.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut legitur Exod. XII,
solemnitas paschalis incipiebat a vesperis quartaedecimae lunae. Et
tunc Christus, post immolationem agni paschalis, hoc sacramentum
instituit. Unde hic dies a Ioanne dicitur praecedere sequentem diem
Paschae, et a tribus aliis Evangelistis dicitur prima dies azymorum,
quando fermentatum in domibus Iudaeorum non inveniebatur, ut dictum
est. Et de hoc supra notatum est plenius in tractatu dominicae
passionis.
Ad secundum dicendum quod conficientes ex azymo non intendunt
caeremonias legis servare, sed conformare se institutioni Christi.
Et ideo non iudaizant. Alioquin et celebrantes in pane fermentato
iudaizarent, quia Iudaei panes primitiarum fermentatos offerebant.
Ad tertium dicendum quod fermentum significat caritatem propter aliquem
effectum, quia scilicet panem facit sapidiorem et maiorem. Sed
corruptionem significat ex ipsa ratione suae speciei.
Ad quartum dicendum quod, quia fermentum habet aliquid corruptionis,
et ex pane corrupto non potest confici hoc sacramentum, ut dictum est;
ideo magis attenditur circa panem differentia azymi et fermentati quam
circa aquam Baptismi differentia calidi et frigidi. Posset enim tanta
esse corruptio fermenti quod ex eo non posset fieri sacramentum.
|
|