|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit propria materia
huius sacramenti vinum vitis. Sicut enim aqua est materia Baptismi,
ita vinum est materia huius sacramenti. Sed in qualibet aqua potest
fieri Baptismus. Ergo in quolibet vino, puta malorum granatorum vel
mororum aut huiusmodi, potest confici hoc sacramentum, praesertim cum
in quibusdam terris vites non crescant.
2. Praeterea, acetum est quaedam species vini quod de vite sumitur,
ut Isidorus dicit. Sed de aceto non potest confici hoc sacramentum.
Ergo videtur quod vinum vitis non sit propria materia huius
sacramenti.
3. Praeterea, sicut de vite sumitur vinum depuratum, ita et agresta
et mustum. Sed de his non videtur confici posse hoc sacramentum,
secundum illud quod in sexta synodo legitur, didicimus quod in
quibusdam Ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis coniungunt uvas,
et sic simul utrumque populo dispensant. Praecipimus igitur ut nullus
sacerdos hoc ulterius faciat. Et Iulius Papa reprehendit quosdam qui
expressum vinum in sacramento dominici calicis offerunt. Ergo videtur
quod vinum vitis non sit propria materia huius sacramenti.
Sed contra est quod, sicut dominus comparavit se grano frumenti, ita
etiam se comparavit viti, dicens, Ioan. XV, ego sum vitis vera.
Sed solus panis de frumento est materia huius sacramenti, ut dictum
est. Ergo solum vinum de vite est propria materia huius sacramenti.
Respondeo dicendum quod de solo vino vitis potest confici hoc
sacramentum. Primo quidem, propter institutionem Christi, qui in
vino vitis hoc sacramentum instituit, ut patet ex eo quod ipse dicit,
Luc. XXII, circa institutionem huius sacramenti, amodo non bibam
de hoc genimine vitis. Secundo quia, sicut dictum est, ad materiam
sacramentorum assumitur id quod proprie et communiter habet talem
speciem. Proprie autem vinum dicitur quod de vite sumitur, alii autem
liquores vinum dicuntur secundum quandam similitudinem ad vinum vitis.
Tertio, quia vinum vitis magis competit ad effectum huius sacramenti,
qui est spiritualis laetitia, quia scriptum est quod vinum laetificat
cor hominis.
Ad primum ergo dicendum quod illi liquores non dicuntur proprie vinum,
sed secundum similitudinem. Potest autem verum vinum ad terras illas
deferri in quibus vites non crescunt, quantum sufficit ad hoc
sacramentum.
Ad secundum dicendum quod vinum fit acetum per corruptionem, unde non
fit reditus de aceto in vinum, ut dicitur VIII Metaphys. Et
ideo, sicut de pane totaliter corrupto non potest confici hoc
sacramentum, ita nec de aceto potest confici. Potest tamen confici de
vino acescenti, sicut de pane qui est in via ad corruptionem, licet
peccet conficiens, ut prius dictum est.
Ad tertium dicendum quod agresta est in via generationis, et ideo
nondum habet speciem vini. Et propter hoc de ea non potest confici hoc
sacramentum. Mustum autem iam habet speciem vini, nam eius dulcedo
attestatur digestioni, quae est completio a naturali calore, ut
dicitur in IV Meteor. Et ideo de musto potest confici hoc
sacramentum. Non tamen debent uvae integrae huic sacramento misceri,
quia iam esset ibi aliquid praeter vinum. Prohibetur etiam ne mustum
statim expressum de uva in calice offeratur, quia hoc est indecens,
propter impuritatem musti. Potest tamen in necessitate fieri, dicitur
enim ab eodem Iulio Papa, si necesse fuerit, botrus in calicem
prematur.
|
|