|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aqua non sit vino
permiscenda. Sacrificium enim Christi figuratum fuit per oblationem
Melchisedech, qui, Gen. XIV, non legitur obtulisse nisi panem
et vinum. Ergo videtur quod in hoc sacramento non debeat adiungi
aqua.
2. Praeterea, diversorum sacramentorum diversae sunt materiae. Sed
aqua est materia Baptismi. Ergo non debet ad materiam assumi huius
sacramenti.
3. Praeterea, panis et vinum sunt materia huius sacramenti. Sed
pani nihil adiungitur. Ergo nec vino debet aliquid adiungi.
Sed contra est quod Alexander Papa scribit, in sacramentorum
oblationibus quae inter Missarum solemnia domino offeruntur, panis
tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur.
Respondeo dicendum quod vino quod offertur in hoc sacramento debet aqua
misceri. Primo quidem, propter institutionem. Probabiliter enim
creditur quod dominus hoc sacramentum instituerit in vino aqua
permixto, secundum morem terrae illius, unde et Proverb. IX
dicitur, bibite vinum quod miscui vobis. Secundo, quia hoc convenit
repraesentationi dominicae passionis. Unde dicit Alexander Papa,
non debet in calice domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed
utrumque permixtum, quia utrumque ex latere Christi in passione sua
profluxisse legitur. Tertio, quia hoc convenit ad significandum
effectum huius sacramenti, qui est unio populi Christiani ad
Christum, quia, ut Iulius Papa dicit, videmus in aqua populum
intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo, cum in
calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur. Quarto, quia
hoc competit ad ultimum effectum huius sacramenti, qui est introitus ad
vitam aeternam. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis,
redundat aqua in calicem, et salit in vitam aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius dicit ibidem, sicut
sacrificium Christi significatum est per oblationem Melchisedech, ita
etiam significatum est per aquam quae in eremo fluxit de petra,
secundum illud I Cor. X, bibebant autem de spirituali consequente
eos petra.
Ad secundum dicendum quod aqua sumitur in Baptismo ad usum
ablutionis. In hoc autem sacramento assumitur ad usum refectionis,
secundum illud Psalmi, super aquam refectionis educavit me.
Ad tertium dicendum quod panis ex aqua et farina conficitur. Et
ideo, cum vino aqua miscetur, neutrum sine aqua existit.
|
|