|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod permixtio aquae sit de
necessitate huius sacramenti. Dicit enim Cyprianus, ad Caecilium,
sic calix domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque
misceatur, quomodo nec corpus domini potest esse farina sola, nisi
utrumque, scilicet farina et aqua, fuerit adunatum. Sed admixtio
aquae ad farinam est de necessitate huius sacramenti ergo, pari
ratione, admixtio aquae ad vinum.
2. Praeterea, in passione domini, cuius hoc sacramentum est
memoriale, sicut, de latere eius exivit sanguis, ita et aqua. Sed
vinum, quod est sacramentum sanguinis, est de necessitate huius
sacramenti. Ergo, pari ratione, et aqua.
3. Praeterea, si aqua non esset de necessitate huius sacramenti,
non referret quaecumque aqua huic sacramento apponeretur, et ita posset
apponi aqua rosacea, vel quaecumque alia huiusmodi aqua. Quod non
habet usus Ecclesiae. Aqua ergo est de necessitate huius sacramenti.
Sed contra est quod Cyprianus dicit, si quis de antecessoribus
nostris ignoranter vel simpliciter non observavit, ut scilicet aquam
vino misceret in sacramento, potest simplicitati eius venia concedi.
Quod non esset si aqua esset de necessitate sacramenti, sicut est
vinum vel panis. Non ergo aquae admixtio est de necessitate
sacramenti.
Respondeo dicendum quod iudicium de signo sumendum est ex eo quod
significatur. Appositio autem aquae ad vinum refertur ad significandum
participationem huius sacramenti a fidelibus, quantum ad hoc quod per
aquam mixtam vino significatur populus adunatus Christo, ut dictum
est. Sed et hoc ipsum quod de latere Christi pendentis in cruce aqua
profluxit, ad idem refertur, quia per aquam significabatur ablutio
peccatorum, quae fiebat per passionem Christi. Dictum est autem
supra quod hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, usus
autem fidelium non est de necessitate sacramenti, sed est aliquid
consequens ad sacramentum. Et ideo consequens est quod appositio aquae
non sit de necessitate sacramenti.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Cypriani est intelligendum
secundum quod dicitur illud esse non posse quod convenienter esse non
potest. Et sic similitudo illa attenditur quantum ad illud quod debet
fieri, non autem quantum ad necessitatem, nam aqua est de essentia
panis, non autem de essentia vini.
Ad secundum dicendum quod effusio sanguinis directe pertinebat ad ipsam
Christi passionem, est enim naturale corpori humano vulnerato quod ex
eo profluat sanguis. Sed effusio aquae non fuit de necessitate
passionis, sed ad demonstrandum effectum, qui est ablutio a peccatis
et refrigerium contra ardorem concupiscentiae. Et ideo aqua non
seorsum offertur a vino in hoc sacramento, sicut vinum seorsum offertur
a pane, sed aqua offertur vino permixta, ut ostendatur quod vinum per
se pertinet ad hoc sacramentum, tanquam de eius necessitate existens,
aqua autem secundum quod adiungitur vino.
Ad tertium dicendum quod, quia admixtio aquae ad vinum non est de
necessitate sacramenti, non refert, quantum ad necessitatem
sacramenti, quaecumque aqua misceatur vino, sive naturalis sive
artificialis, ut rosacea. Quamvis, quantum ad convenientiam
sacramenti, peccet qui aliam aquam miscet nisi naturalem et veram,
quia de latere Christi pendentis in cruce vera aqua profluxit, non
humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt, ad ostendendum quod corpus
Christi erat vere compositum ex quatuor elementis; sicut per sanguinem
fluentem ostendebatur quod erat compositum ex quatuor humoribus; ut
Innocentius III dicit in quadam decretali. Quia vero admixtio
aquae ad farinam est de necessitate huius sacramenti, utpote
constituens substantiam panis; si farinae admisceretur aqua rosacea,
vel quicumque alius liquor quam vera aqua, non posset ex eo confici
sacramentum, quia non est vere panis.
|
|