|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod debeat aqua in magna
quantitate apponi. Sicut enim sanguis de latere Christi sensibiliter
fluxit, ita et aqua, unde dicitur Ioan. XIX, qui vidit,
testimonium perhibuit. Sed aqua non posset sensibiliter esse in hoc
sacramento nisi in magna quantitate poneretur. Ergo videtur quod aqua
debeat apponi in magna quantitate.
2. Praeterea, parva aqua multo vino admixta corrumpitur. Quod
autem corruptum est, non est. Ergo idem est apponere parum de aqua in
hoc sacramento, et nihil apponere. Sed non licet nihil apponere.
Ergo non licet parum apponere.
3. Praeterea, si sufficeret parum apponere, per consequens esset
sufficiens quod gutta aquae in totum dolium proiiceretur. Sed hoc
videtur ridiculum. Ergo non sufficit quod parva quantitas ponatur.
Sed contra est quod extra, de Celebrat. Missar., dicitur,
perniciosus in tuis partibus inolevit abusus, videlicet quod in maiori
quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino, cum, secundum
rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis, plus in ipso sit de
vino quam de aqua ponendum.
Respondeo dicendum quod circa aquam adiunctam vino, ut Innocentius
III dicit, in quadam decretali, triplex est opinio. Quidam enim
dicunt quod aqua adiuncta vino per se manet, vino converso in
sanguinem. Sed haec opinio omnino stare non potest. Quia in
sacramento altaris, post consecrationem, nihil est nisi corpus et
sanguis Christi, sicut Ambrosius dicit, in libro de officiis, ante
benedictionem alia species nominatur, post benedictionem corpus
significatur. Alioquin non adoraretur veneratione latriae. Et ideo
alii dixerunt quod, sicut vinum convertitur in sanguinem, ita aqua
convertitur in aquam quae de latere Christi fluxit. Sed hoc non
rationabiliter dici potest. Quia secundum hoc, aqua seorsum
consecraretur a vino, sicut vinum a pane. Et ideo, sicut ipse
dicit, aliorum opinio probabilior est, qui dicunt aquam converti in
vinum, et vinum in sanguinem. Hoc autem fieri non posset nisi adeo
modicum apponeretur de aqua quod converteretur in vinum. Et ideo
semper tutius est parum de aqua apponere, et praecipue si vinum sit
debile, quia, si tanta fieret appositio aquae quod solveretur species
vini, non posset perfici sacramentum. Unde Iulius Papa reprehendit
quosdam qui pannum lineum musto intinctum per totum annum servant, et
in tempore sacrificii aqua partem eius lavant, et sic offerunt.
Ad primum ergo dicendum quod sufficit ad significationem huius
sacramenti quod sentiatur aqua dum apponitur vino, non autem oportet
quod sit sensibilis post mixtionem.
Ad secundum dicendum quod, si aqua omnino non apponeretur, totaliter
excluderetur significatio, sed, cum aqua in vinum convertitur,
significatur quod populus Christo incorporatur.
Ad tertium dicendum quod, si aqua apponeretur dolio, non sufficeret
ad significationem huius sacramenti, sed oportet aquam vino apponi
circa ipsam celebrationem sacramenti.
|
|