|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento non sit
corpus Christi secundum veritatem, sed solum secundum figuram, vel
sicut in signo. Dicitur enim Ioan. VI quod, cum dominus
dixisset, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius
sanguinem, etc., multi ex discipulis eius audientes dixerunt, durus
est hic sermo, quibus ipse, spiritus est qui vivificat, caro non
prodest quidquam. Quasi dicat, secundum expositionem Augustini,
super quartum Psalmum, spiritualiter intellige quae locutus sum. Non
hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem
quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis
commendavi. Spiritualiter intellectum vivificabit vos, caro autem non
prodest quidquam.
2. Praeterea, dominus dicit, Matth. ult., ecce, ego vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, quod exponens
Augustinus dicit, donec saeculum finiatur, sursum est dominus, sed
tamen et hic nobiscum est veritas dominus. Corpus enim in quo
resurrexit, uno in loco esse oportet, veritas autem eius ubique
diffusa est. Non ergo secundum veritatem est corpus Christi in hoc
sacramento, sed solum sicut in signo.
3. Praeterea, nullum corpus potest esse simul in pluribus locis,
cum nec Angelo hoc conveniat, eadem enim ratione posset esse ubique.
Sed corpus Christi est verum corpus, et est in caelo. Ergo videtur
quod non sit secundum veritatem in sacramento altaris, sed solum sicut
in signo.
4. Praeterea, sacramenta Ecclesiae ad utilitatem fidelium
ordinantur. Sed secundum Gregorium, in quadam homilia, regulus
reprehenditur quia quaerebat corporalem Christi praesentiam. Apostoli
etiam impediebantur recipere spiritum sanctum propter hoc quod affecti
erant ad eius praesentiam corporalem, ut Augustinus dicit, super
illud Ioan. XVI, si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos.
Non ergo Christus secundum praesentiam corporalem est in sacramento
altaris.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in VIII de Trin., de
veritate carnis et sanguinis Christi non est relictus ambigendi locus.
Nunc et ipsius domini professione, et fide nostra, caro eius vere est
cibus et sanguis eius vere est potus. Et Ambrosius dicit, VI de
sacramentis, sicut verus est Dei filius dominus Iesus Christus, ita
vera Christi caro est quam accipimus, et verus sanguis eius est
potus.
Respondeo dicendum quod verum corpus Christi et sanguinem esse in hoc
sacramento, non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae
auctoritati divinae innititur. Unde super illud Luc. XXII, hoc
est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus, non dubites
an hoc verum sit, sed potius suscipe verba salvatoris in fide, cum
enim sit veritas, non mentitur. Hoc autem conveniens est, primo
quidem, perfectioni novae legis. Sacrificia enim veteris legis illud
verum sacrificium passionis Christi continebant solum in figura,
secundum illud Heb. X, umbram habens lex futurorum bonorum, non
ipsam rerum imaginem. Et ideo oportuit ut aliquid plus haberet
sacrificium novae legis a Christo institutum, ut scilicet contineret
ipsum passum, non solum in significatione vel figura, sed etiam in rei
veritate. Et ideo hoc sacramentum, quod ipsum Christum realiter
continet, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hierar., est
perfectivum omnium sacramentorum aliorum, in quibus virtus Christi
participatur. Secundo, hoc competit caritati Christi, ex qua pro
salute nostra corpus verum nostrae naturae assumpsit. Et quia maxime
proprium amicitiae est, convivere amicis, ut philosophus dicit, IX
Ethic., sui praesentiam corporalem nobis repromittit in praemium,
Matth. XXIV, ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et
aquilae. Interim tamen nec sua praesentia corporali in hac
peregrinatione destituit, sed per veritatem corporis et sanguinis sui
nos sibi coniungit in hoc sacramento. Unde ipse dicit, Ioan. VI,
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in
eo. Unde hoc sacramentum est maximae caritatis signum, et nostrae
spei sublevamentum, ex tam familiari coniunctione Christi ad nos.
Tertio, hoc competit perfectioni fidei, quae, sicut est de
divinitate Christi, ita est de eius humanitate, secundum illud
Ioan. XIV, creditis in Deum, et in me credite. Et quia fides
est invisibilium, sicut divinitatem suam nobis exhibet Christus
invisibiliter, ita et in hoc sacramento carnem suam nobis exhibet
invisibili modo. Quae quidam non attendentes, posuerunt corpus et
sanguinem Christi non esse in hoc sacramento nisi sicut in signo.
Quod est tanquam haereticum abiiciendum, utpote verbis Christi
contrarium. Unde et Berengarius, qui primus inventor huius erroris
fuerat, postea coactus est suum errorem revocare, et veritatem fidei
confiteri.
Ad primum ergo dicendum quod ex hac auctoritate praedicti haeretici
occasionem errandi sumpserunt, male verba Augustini intelligentes.
Cum enim Augustinus dicit, non hoc corpus quod videtis manducaturi
estis, non intendit excludere veritatem corporis Christi, sed quod
non erat manducandum in hac specie in qua ab eis videbatur. Per hoc
autem quod subdit, sacramentum vobis aliquod commendavi, spiritualiter
intellectum vivificabit vos, non intendit quod corpus Christi sit in
hoc sacramento solum secundum mysticam significationem, sed
spiritualiter dici, idest, invisibiliter et per virtutem spiritus.
Unde, super Ioan., exponens illud quod dicitur, caro non prodest
quidquam, dicit, sed, quo modo illi intellexerunt. Carnem quippe
sic intellexerunt manducandam, quo modo in cadavere dilaniatur aut in
macello venditur, non quo modo spiritu vegetatur. Accedat spiritus ad
carnem, et prodest plurimum, nam, si caro nihil prodesset, verbum
caro non fieret, ut habitaret in nobis.
Ad secundum dicendum quod verbum illud Augustini, et omnia similia,
sunt intelligenda de corpore Christi secundum quod videtur in propria
specie, secundum quod etiam ipse dominus dixit, Matth. XXVI, me
autem non semper habebitis. Invisibiliter tamen sub speciebus huius
sacramenti est ubicumque hoc sacramentum perficitur.
Ad tertium dicendum quod corpus Christi non est eo modo in sacramento
sicut corpus in loco, quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed
quodam speciali modo, qui est proprius huic sacramento. Unde dicimus
quod corpus Christi est in diversis altaribus, non sicut in diversis
locis, sed sicut in sacramento. Per quod non intelligimus quod
Christus sit ibi solum sicut in signo, licet sacramentum sit in genere
signi, sed intelligimus corpus Christi esse ibi, sicut dictum est,
secundum modum proprium huic sacramento.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit de praesentia corporis
Christi prout est praesens per modum corporis, idest prout est in sua
specie visibili, non autem prout spiritualiter, idest invisibiliter,
modo et virtute spiritus. Unde Augustinus dicit, super Ioan., si
intellexisti spiritualiter verba Christi de carne sua, spiritus et
vita tibi sunt, si intellexisti carnaliter, etiam spiritus et vita
sunt, sed tibi non sunt.
|
|