|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento
remaneat substantia panis et vini post consecrationem. Dicit enim
Damascenus, in libro IV, quia consuetudo est hominibus comedere
panem et vinum, coniugavit eis deitatem, et fecit ea corpus et
sanguinem suum. Et infra, panis communicationis non panis simplex
est, sed unitus deitati. Sed coniugatio est rerum actu existentium.
Ergo panis et vinum simul sunt in hoc sacramento cum corpore et
sanguine Christi.
2. Praeterea, inter Ecclesiae sacramenta debet esse conformitas.
Sed in aliis sacramentis substantia materiae manet, sicut in Baptismo
substantia aquae, et in confirmatione substantia chrismatis. Ergo et
in hoc sacramento substantia panis et vini manet.
3. Praeterea, panis et vinum assumitur in hoc sacramento inquantum
significat ecclesiasticam unitatem, prout unus panis fit ex multis
granis, et unum vinum ex multis racemis, ut Augustinus dicit, in
libro de symbolo. Sed hoc pertinet ad ipsam substantiam panis et
vini. Ergo substantia panis et vini remanet in hoc sacramento.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, licet
figura panis et vini videatur, nihil tamen aliud quam caro Christi et
sanguis post consecrationem credenda sunt.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt post consecrationem
substantiam panis et vini in hoc sacramento remanere. Sed haec positio
stare non potest. Primo quidem, quia per hanc positionem tollitur
veritas huius sacramenti, ad quam pertinet ut verum corpus Christi in
hoc sacramento existat. Quod quidem ibi non est ante consecrationem.
Non autem aliquid potest esse alicubi ubi prius non erat, nisi per
loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum, sicut in domo
aliqua de novo incipit esse ignis aut quod illuc defertur, aut quod ibi
generatur. Manifestum est autem quod corpus Christi non incipit esse
in hoc sacramento per motum localem. Primo quidem, quia sequeretur
quod desineret esse in caelo, non enim quod localiter movetur,
pervenit de novo ad aliquem locum, nisi deserat priorem. Secundo,
quia omne corpus localiter motum pertransit omnia media, quod hic dici
non potest. Tertio, quia impossibile est quod unus motus eiusdem
corporis localiter moti terminetur simul ad diversa loca, cum tamen in
pluribus locis corpus Christi sub hoc sacramento simul esse incipiat.
Et propter hoc relinquitur quod non possit aliter corpus Christi
incipere esse de novo in hoc sacramento nisi per conversionem
substantiae panis in ipsum. Quod autem convertitur in aliquid, facta
conversione, non manet. Unde relinquitur quod, salva veritate huius
sacramenti, substantia panis post consecrationem remanere non possit.
Secundo, quia haec positio contrariatur formae huius sacramenti, in
qua dicitur, hoc est corpus meum. Quod non esset verum si substantia
panis ibi remaneret, nunquam enim substantia panis est corpus
Christi. Sed potius esset dicendum, hic est corpus meum. Tertio,
quia contrariaretur venerationi huius sacramenti, si aliqua substantia
esset ibi quae non posset adorari adoratione latriae. Quarto, quia
contrariaretur ritui Ecclesiae, secundum quem post corporalem cibum
non licet sumere corpus Christi, cum tamen post unam hostiam
consecratam liceat sumere aliam. Unde haec positio vitanda est tanquam
haeretica.
Ad primum ergo dicendum quod Deus coniugavit divinitatem suam, idest
divinam virtutem, pani et vino, non ut remaneant in hoc sacramento,
sed ut faciat inde corpus et sanguinem suum.
Ad secundum dicendum quod in aliis sacramentis non est ipse Christus
realiter, sicut in hoc sacramento. Et ideo in sacramentis aliis manet
substantia materiae, non autem in isto.
Ad tertium dicendum quod species quae remanent in hoc sacramento, ut
infra dicetur, sufficiunt ad significationem huius sacramenti, nam per
accidentia cognoscitur ratio substantiae.
|
|