|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod substantia panis, post
consecrationem huius sacramenti, annihiletur, aut in pristinam
materiam resolvatur. Quod enim est aliquid corporale, oportet alicubi
esse. Sed substantia panis, quae est quiddam corporale, non manet in
hoc sacramento, ut dictum est, nec etiam est dare aliquem locum ubi
sit. Ergo non est aliquid post consecrationem. Igitur aut est
annihilata, aut in praeiacentem materiam resoluta.
2. Praeterea, illud quod est terminus a quo in qualibet mutatione,
non remanet, nisi forte in potentia materiae, sicut, quando ex aere
fit ignis, forma aeris non manet nisi in potentia materiae; et
similiter quando ex albo fit nigrum. Sed in hoc sacramento substantia
panis et vini se habet sicut terminus a quo corpus autem vel sanguis
Christi sicut terminus ad quem, dicit enim Ambrosius, in libro de
officiis, ante benedictionem alia species nominatur, post
benedictionem corpus significatur. Ergo, facta consecratione,
substantia panis vel vini non manet, nisi forte resoluta in suam
materiam.
3. Praeterea, oportet alterum contradictoriorum esse verum. Sed
haec est falsa, facta consecratione, substantia panis vel vini est
aliquid. Ergo haec est vera, substantia panis vel vini est nihil.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium
quaestionum, Deus non est causa tendendi in non esse. Sed hoc
sacramentum divina virtute perficitur. Ergo in hoc sacramento non
annihilatur substantia panis aut vini.
Respondeo dicendum quod, quia substantia panis vel vini non manet in
hoc sacramento, quidam, impossibile reputantes quod substantia panis
vel vini in corpus vel sanguinem Christi convertatur, posuerunt quod
per consecrationem substantia panis vel vini vel resolvitur in
praeiacentem materiam, vel quod annihiletur. Praeiacens autem materia
in quam corpora mixta resolvi possunt, sunt quatuor elementa, non enim
potest fieri resolutio in materiam primam, ita quod sine forma
existat, quia materia sine forma esse non potest. Cum autem post
consecrationem nihil sub speciebus sacramenti remaneat nisi corpus et
sanguis, oportebit dicere quod elementa in quae resoluta est substantia
panis et vini, inde discedant per motum localem. Quod sensu
perciperetur. Similiter etiam substantia panis vel vini manet usque ad
ultimum instans consecrationis. In ultimo autem instanti
consecrationis iam est ibi substantia vel corporis vel sanguinis
Christi, sicut in ultimo instanti generationis iam inest forma. Unde
non erit dare aliquod instans in quo sit ibi praeiacens materia. Non
enim potest dici quod paulatim substantia panis vel vini resolvatur in
praeiacentem materiam, vel successive egrediatur de loco specierum.
Quia, si hoc inciperet fieri in ultimo instanti suae consecrationis,
simul sub aliqua parte hostiae esset corpus Christi cum substantia
panis, quod est contra praedicta. Si vero incipiat fieri ante
consecrationem, erit dare aliquod tempus in quo sub aliqua parte
hostiae neque erit substantia panis, neque erit corpus Christi, quod
est inconveniens. Et hoc ipsimet perpendisse videntur. Unde
posuerunt aliud sub disiunctione, scilicet quod annihiletur. Sed nec
hoc potest esse. Quia non erit dare aliquem modum quo corpus Christi
verum incipiat esse in hoc sacramento, nisi per conversionem
substantiae panis in ipsum, quae quidem conversio tollitur, posita vel
annihilatione panis, vel resolutione in praeiacentem materiam.
Similiter etiam non est dare unde talis resolutio vel annihilatio in
hoc sacramento causetur, cum effectus sacramenti significetur per
formam; neutrum autem horum significatur per haec verba formae, hoc
est corpus meum. Unde patet praedictam positionem esse falsam.
Ad primum ergo dicendum quod substantia panis vel vini, facta
consecratione, neque sub speciebus sacramenti manet, neque alibi.
Non tamen sequitur quod annihiletur, convertitur enim in corpus
Christi. Sicut non sequitur, si aer ex quo generatus est ignis, non
sit ibi vel alibi, quod sit annihilatus.
Ad secundum dicendum quod forma quae est terminus a quo, non
convertitur in aliam formam, sed una forma succedit alteri in
subiecto, et ideo prima forma non remanet nisi in potentia materiae.
Sed hic substantia panis convertitur in corpus Christi, ut supra
dictum est. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod, licet post consecrationem haec sit falsa
substantia panis est aliquid; id tamen in quod substantia panis
conversa est, est aliquid. Et ideo substantia panis non est
annihilata.
|
|